Directory:Logic Museum/Omnis homo de necessitate est animal

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Tuesday November 05, 2024
Jump to navigationJump to search

OMNIS HOMO DE NECESSITATE EST ANIMAL (NL 16135)

Nat lat. 16135, f. 11rb-12vb[1]

Omnis homo de necessitate est animal. Circa praesentem orationem quaeritur, primo an distinctio bona sit, quae ponit quod li ‘de necessitate’ possit dicere necessitatem terminorum et habitudinis insimul — et sic est falsa — vel habitudinis tantum — et sic est vera.

Prima Quaestio: UTRUM HAEC DISTINCTIO BONA SIT: NECESSITATUM, ALIA TERMINORUM ET HABITUDINIS, ALIA HABITUDINIS TANTUM?

Rationes pro

Quod distinctio bona sit videtur sic.

1. Si genus dicitur materialiter, et species; sed genus verum est ad necessarium, quare, cum verum dicatur de vero complexo et vero incomplexo, ergo et necessarium; sed necessitas terminorum est necessitas incomplexa et necessitas habitudinis necessitas complexa; ergo distinctio bona.

2. Item. Necessitas est quaedam positio et opponitur contrarie negationi, cum ergo negatio posita in oratione possit esse negatio termini vel ordinationis sive compositionis, ergo necessitas poterit esse termini vel ordinationis sive habitudinis; quare distinctio bona.

3. Item. Quotiens dicitur unum oppositorum et reliquum. Sed contingens et necessarium opponuntur, quare, cum contingens possit dicere contingentiam terminorum et habitudinis eorumdem vel habitudinis tantum, li ‘necessarium’ similiter poterit dicere talem vel talem necessitatem; quare distinctio bona[2].

Probatio assumptae: aliquid enim dicitur alicui contingete, quia potest inesse [11va] et non inesse eidem manenti, et hoc modo album contingenter inest Sorti; alio modo dicitur aliquid contingere alii, quia, cum insit alicui, potest non inesse, cum illud, cui inest, sit corruptibile; ipso tunc manente non potest eidem non inesse; et hoc modo homo vel animal contingenter insunt Sorti[3].

Rationes contra

Contra distinctionem sic arguitur.

1. Determinatio determinat suum determinabile modo sibi appropriato. Quod patet; licet enim ‘bene’ et ‘bonus’ idem significent, non tamen idem determinant; immo unum determinat actum, reliquum subiectum; sed ‘de necessitate’ est determinatio et per modum modi, cui aequipollet adverbiali determinationi; sed tale determinatio habet esse circa compositionem verbi; quare li ‘de necessitate’ semper dicet necessitatem habitudinis terminorum, et nunquam terminorum; quare distinctio nulla.

2. Item. In quolibet genere rerum posito posteriori ponitur prius. Hoc patet tam in substantiis, quam in accidentibus. Sed [27] habitudo terminorum naturaliter sequitur eos, et ita posterior est illis; quare necessitas habitudinis posterior est necessitate terminorim; et illa posita ponitur reliqua; quare etc.

3. Item. Destructo priori in genere causae materialis vel formalis, quae sunt causae ipsius esse rei, destruitur posterius. Sed habitudo terminorum est in ipsis terminis naturaliter existens, quare si non sint termini, non erit eorum habitudo, et similiter si non est necessitas terminorum, non est necessitas habitudinis eorumdem; quare distinctio nulla.

Responsiones quorundam cum refutatione

De ista distinctione dicunt quidam quod bona est. Et ratio eorum est, quia, cum aliquid insit alicui contingenter eo quod potest inesse et non inesse eo manente, erit necesse esse quod opponitur isti contingenti secundum quod aliquid inest alicui et non potest non inesse ipso manente, ut album inest ei ipso manente: haec autem necessitas est necessitas habitudinis terminorum tantum. Aliter autem dicitur aliquid contingere alterum eo quod, cum possit non inesse illud quod eidem inerat, potest non inesse, licet ipso manente non possit non inesse, et necessitas quae opponitur isti contingenti erit secundum quod aliquid inest alicui et nullo modo potest non inesse: et haec est necessitas terminorum et habitudinis insimul; talis enim necessitas ponit et quod termini sint de necessitate sive res significatae per terminos et etiam quod habitudo eorum sit necessaria[4].

Alii aliter ponunt quod distinctio est bona, eam aliter exponentes. Dicunt enim quod necessitas habitudinis terminorum tantum vel compositionis est quando termini stant pro significatis [28] suis; et tunc oratio accipitur ut res est, et termini, ut dicunt habent naturalem suppositionem[5]. Dicitur vero necessitas terminorum et habitudinis insimul, quando termini stant pro suis sup. positis, cum habent esse ut nunc et corruptibile; et per hoc volunt ipsi solvere rationes[6]. Semper enim, ut dicunt, determinat compositionem, sed hoc est dupliciter; vel compositionem quae est forma partis, vel compositionem quae est forma totius. Primo modo dicitur necessitas terminorum, secundo modo, habitudinis; et ad alias duas dicunt quod termini pro significatis priores sunt quam habitudo terminorum, non tamen pro suppositis. Et bene concedunt quod, si est necessitas habitudinis terminorum, quod sit necessitas terminorum pro significatis sui, non pro suppositis.

Sed quia hoc signum ‘omnis’ non advenit termino, nisi pro suppositis, habet etiam personalem suppositionem iste terminus ‘homo’, cum ex ea contingat syllogizare sicut ex alia mobili; ideo videtur quod distinctio sic non possit stare.

Nec etiam primus modus ponendi eam videtur valere, quia, licet sit duplex contingentia in rebus, non tamen significato per hoc quod est ‘contingenter’ sic nec illa duplex necessitas per hoc quod est ‘de necessitate’ vel ‘necessario’.

Et ideo videtur quod distinctio nulla est circa hoc quod est ‘de necessitate’ vel ‘necessario’ cuius causa dicta fuit in arguendo superius.

Ad rationes in oppositum

Ad rationes in oppositum dicendum:

1. Ad primam sic quod sicut distinguitur verum, sic necessarium; non tamen oportet in proposito sic distinguere, cum significetur in proposito per modum modi; et ideo est determinativum [***] compositionis tantum. Per hoc solvitur ratio sequens.

2. Sicut enim oratio ‘homo non est asinus’ non est distinguenda eo quod possit esse negatio termini vel ordinationis, quia iam contracta est ad alteram sui partem sive acceptionem, sic est in proposito circa hoc quod est ‘de necessitate’: semper enim habet dicere necessitatem compositionis, ut sic significet; si vero significatur per hoc quod est ‘necessarius’, ‘necessarii’, ‘necessarium’ bene tenet ratio.

Per iam dicta solvuntur rationes sequentes.

2. QUAESTIO UTRUM HAEC SIT VERA: ‘OMNIS HOMO DE NECESSITATE EST ANIMAL’

Quaeritur de veritate huius propositionis.

Rationes contra

Et quod sit falsa videtur:

1. Quod non contingit intelligere, non contingit significare esse nec etiam non esse; sed “compositio non potest intelligi sine extremis”, ut habetur libro Perihermenias[7]; ergo nec potest significari esse sine extremis. Cum igitur extrema sunt contingentia, et compositio erit contingens: quare apposito modo necessitatis erit falsa. Haec igitur est falsa: ‘Omnis homo’, etc.

2. Item. Possibile est nullum hominem esse. Sed quod non est non animal est, ergo possibile est nullum hominem esse animal; ergo non necesse est omnem hominem esse animal, per [30] locum a convertibili, quia ‘possibile non’ et ‘non necesse’ convertuntur; quare per locum a contradictoriis haec est falsa ‘Necesse est omnem hominem esse animal’; ergo et haec ‘Omnis homo est’.

3. Item. Compositio contingens est falsa, apposito modo necessitatis. Sed haec est contingens ‘Omnis homo est animal’ ergo est falsa, apposito modo necessitatis. Probatio [11vb] minoris: fiat talis syllogismus ex illis de contingenti in prima figura: ‘Omne album contingit esse animal; omnem hominem contingit esse album; ergo omnem hominem contingit esse animal’ Praemissae sunt verae, ergo conclusio est vera.

4. Item. Propositio ex qua sequitur falsum est falsa. Haec est huiusmodi ‘Omnis homo est animal’, ergo etc. Probatio minoris: sequitur ‘Omnis homo est animal, ergo animal est omnis homo’. Si non, da oppositum: ‘Nullum animal est omnis homo’; haec convertitur in terminis, cum sit universalis negativa, et hoc sic: ‘Nullum ens omnis homo est animal, ergo ens omnis homo non est animal'; quare Omnis homo non est animal’; sed ‘omnis non’ valet ‘nullus’ ergo: ‘Nullus homo est animal’ Haec autem est falsa, et sequitur ex ‘Omnis homo est animal’; ergo illa est falsa; quare, apposito modo necessitatis, erit magis falsa.

5. Item. Quod possibile est non esse, possibile est non inesse; sed animal possibile est non esse, ergo possibile est ipsum non inesse; non ergo de necessitate est. Haec igitur est falsa: ‘Omnis homo’ etc.

Rationes pro

Contrarium ostenditur sic:

1. “Quod per se alicui inest, de necessitate inest et omni», ut habetur primo Posteriorum[8]; sed animal inest homini per se ut habetur ibidem; ergo de necessitate inest illi et omni. Quare haec est vera: ‘Omnis homo’ etc. [31]

2. Fiat syllogismus ex oppositis sic: ‘Omnis homo est animal; nullus homo est animal; ergo nullus homo est homo’; sed conclusio syllogismi ex oppositis debet esse impossibilis; haec igitur est impossibilis ‘Nullus homo est homo’; haec igitur erit necessaria ‘Omnis homo est homo’. Sed si est homo, est animal; ergo omnis homo necessario est animal.

3. Item. Essentialius comparatur genus ad speciem quam accidens ad subiectum. Cum igitur haec sit vera: ‘Omnis triangulus de necessitate habet tres’, ergo et haec ‘Omnis homo de necessitate est animal’. Maior probatur sic: genus est de essentia speciei, accidens vero non est de essentia subiecti.

4. Item. In quarto Topicorum [9] ponit Aristoteles talem considerationem ad cognoscendum utrum quod positum est esse genus sit genus, dicens quod si species possit amittere illud quod ponebatur pro genere, non sit genus illius. Vult ergo quod genus de necessitate insit suae speciei. Ergo animal de necessitate inest homini. Sed quod de necessitate inest, omni inest, ut habetur secundo Topicorum [10]. Quare idem quod prius.


Responsiones quorundam cum refutatione

Ad istam orationem respondetur multipliciter. Quidam dicunt quod duplex est ex eo quod li ‘de necessitate’ potest dicere necessitatem absolutam, et sic est falsa, vel respectivam[11]. Primo modo ponit hominem esse de necessitate.

[32] Secundo modo est vera, et est sensus: ‘Omnis homo, qui est necessario est animal’.

Hoc autem verum est, et ad istam distinctionem reducitur alia distincdo, quae ponit quod li ‘de necessitate’ potest dicere necessitatem habitudinis et terminorum insimul: primo modo dicit necessitatem respectivam, secundo modo absolutam, et sensus sunt idem quod prius.

Sed ista solutio videtur posse reprobari per hoc quod isti dicunt quod haec ‘Omnis homo de necessitate est animal’ ponit hominem esse necessario et animal. Hoc autem non videtur, quia, si in aliquo processu negativo est fallacia secundum quid et simpliciter, in eodem affirmative sumpto erit idem peccatum; unde, sicut non sequitur ‘Sor non est albus pedem, ergo non est albus’, similiter non sequitur ‘est albus pedem, ergo est albus’, sed utrobique est fallacia secundum quid et simpliciter. Quare, cum hic sit fallacia secundum quid et simpliciter: ‘Non est asinus, ergo non est’ ut est primo Elenchorum[12], hic erit idem peccatum: ‘Est asinus, ergo est’. Quare similiter est hic: ‘Est animal, ergo est’ et hic: ‘Omnis homo de necessitate est animal, ergo omnis homo de necessitate est’. Quare videtur quod dictae solutiones non possint valere in proposito.

Item. Dicunt alii quod haec est vera et probatio bona. Ad improbationem respondent per fallaciam accidentis quod ex maiori de necessario et minori de inesse ut nunc non sequitur conclusio de necessario, nisi minor sit de inesse simpliciter, ut habetur primo Priorum[13], capitulo de mixtionibus. Unde hinc est fallacia accidentis: ‘Omnis homo de necessitate est animal, omne album est homo; ergo omne album de necessitate est animal’. Cum ergo in proposito minor sit de inesse ut nunc, haec scilicet: ‘Sor est homo’, ergo dicunt quod hic est fallacia accidentis. Sed [33] quia in illa praedicatur species - species autem est totum esse individuorum, ut dicit Boethius -, videtur quod, sicut haec est de inesse simpliciter: ‘Homo est animal’, similiter ista: ‘Sor est homo’.

Item. Potest dici quod haec: ‘Omnis homo etc.’ simpliciter est vera et probatio bona, et improbatio bene tenet usque ibi: ‘Sor de necessitate est animal, ergo Sor de necessitate est’; peccat enim per fallaciam secundum quid et simpliciter, ut visum est prius.

Ad rationes in oppositum

Ad rationes in opposition dicendum:

1. Ad primam sic quod sine dubio compositio non potest esse sine extremis; non tamen sequitur propter hoc quod extrema sint, nisi sub ratione sub qua sunt extrema. Haec autem est sub ratione sub qua sunt composita. Unde ista compositio vera est: ‘Chimaera est Chimaera’, nec sequitur quod compositio sit contingens, licet extrema sint contingentia, quia actuale esse compositionis non est in actuali esse extremorum, sed in anima. Verum enim et falsum compositionis sunt in anima, ut habetur fine VI Meta-physicae[14].

2. Ad aliud potest dici quod haec est falsa: ‘Quod non est, non est animal’, immo est ibi fallacia secundum quid et simpliciter, sicut in converso processu. Unde, sicut non sequitur: ‘Non est, ergo non est homo’, ita non sequitur econverso; immo utrobique est fallacia secundum quid et simpliciter. Et potest confirmari per hoc [12ra] quod non sequitur: ‘Sor non est albus pedem, ergo non est albus’ nec econverso.

Posset etiam dici quod non enuntiatur animal esse de Sorte, et sic de aliis, nisi ut sunt sub forma termini distributi. Sic autem [34] eis contingit; nam sive sit Sor sive non, haee est vera: ‘Sor in eo quod homo, est animal’ et sic de aliis.

3. Ad aliud dicendum quod ad hoc quod sit syllogismus valens ex illis de contingenti affirmativis, oportet quod medium sit terminus substantialis. Aliter enim esset maior falsa in utraque sua acceptione; haec enim est falsa; ‘Omne quod est vel quod contingit esse album contingit esse animal’. In praedicto vero syllogismo accipitur pro medio terminus accidentalis, ideo non concludit; et potest dari instantia sic: ‘Omne album contingit esse hominem, omnem asinum contingit esse album; ergo omnem asinum contingit esse hominem’, quod est impossibile.

4. Ad aliud dicendum quod consequentia fallit: ‘Omnis homo est animal, ergo animal est omnis homo’. Et convenit dare oppositum, et conceditur usque quo infert: ‘Nullum ens omnis homo est animal, ergo ens etc.’, quia in prima negatio antecedens nihil relinquit assertum, sed in conclusione relinquitur compositio implicationis sub assertione; ideo proceditur a pluribus causis veritatis ad pauciores.

Vel posset concedi illa consequentia. Sed consequens peccat per fallaciam figurae dictionis ab immobili suppositione huius quod est ‘omnis homo’ ad mobilem eiusdem; quia in prima accipitur ut pars subiecti, in conclusione accipitur ut signum.

5. Ad ultimum dicendum quod conclusio illa nihil concludit. Probatio: ‘Chimaera potest non esse, ergo de necessitate Chimaera est Chimaera’. Hoc autem falsum est, quia “nulla propositio verior est illa in qua idem praedicatur de se” [15]; sed in hanc: ‘Omnis homo de necessitate est animal’ praedicatur idem de se, quia genus de specie; genus autem est de significato speciei, et si animal non de necessitate sit, adhuc tamen de necessitate potest inesse et hoc inferiori suo, quia talis inhaerentia non ponit existen[35]tiam extremorum secundum esse actuale, sed secundum esse essentiae[16] vel habitudinale[17].

3. QUAERITUR TERTIO DE VERITATE HUIUS: ' HOMO EST ANIMAL, NULLO HOMINE EXISTENTE

Et hoc est quaerere, utrum ad veritatem orationis affirmativae requiratur veritas rerum significatarum per terminos.

Rationes pro

Et quod sic videtur: [36]

1. Per Aristotelem in Prioribus[18], capitulo de contingenti, ubi dicit quod “hominem canescere non habet veritatem necessariam eo quod non semper est homo”; quare videtur innuere quod ad veritatem orationis requiritur vera entitas subiecti et praedicati[19].

2. Item. Ens et unum convertuntur; sed non est nisi quia habent veram entitatem apud naturam; ergo nec oratio erit vera, nisi extrema eius habeant veram existentiam et actualem.

3. Item. Quaestio quid est supponit quaestionem an sit; ergo propositio absolvens quaestionem ‘quid est homo?’ supponit propositionem absolventem quaestionem an sit; ergo veritas in hac: ‘Homo est animal’ praesupponit veritatem in ista: ‘Homo est’. Cum igitur haec sit falsa: ‘Homo est’, nullo homine existente, ergo et haec: ‘Homo est animal’[20].

4. Item. Si homo est animal, homo est ens; et si est ens, est; ergo si homo est animal, homo est. Consequens est falsum, ergo et antecedens[21].

Dices quod ens aequivocum est ut sumitur secundum quod est participium - et sic sequitur: ‘Est animal, ergo est’, sed prima consequentia fallit - vel ut sumitur ut nomen est, et sic prima bona est, sed ultima fallit.

Contra. Sicut actus lucis est lucere, sic actus entis est esse. Sed necessario sequitur; ‘Est lux, ergo lucet’; ergo sequitur: ‘Est ens, ergo est’[22]. [37]

Dices quod esse est actus entis secundum quod participium est non secundum quod nomen est.

Contra. De natura participii est quod egrediatur a significato verbi et non econverso, ergo ens egreditur ab esse non secundum quod est nomen, sed secundum quod est participium[23].

5. Item. Quando duo agenda se habent per ordinem, deficiente priori deficit posterius[24]. Natura et ratio sunt huiusmodi, sed ratio est agens posterior et praesupponit et operationes illius ad hoc ut agat, sicut natura operationes creatoris; ergo si homo non sit in esse naturae, ergo nec in esse rationis.

Videtur igitur quod haec falsa sit: ‘Homo est animal, nullo homine existente’.

Rationes contra

Contrarium videtur.

1. Si ad veritatem orationis requiritur actualis existentia extremorum, tunc istae non erunt verae: ‘Antichristus erit homo’, ‘Caesar fuit homo’.

Forte dices quod quaestio est de veritate propositionis de praesenti. Sed si sic, tunc haec non est vera: ‘Chimaera est Chimaera ', cum non sit vera entitas in rebus significatis per terminos; hoc autem falsum est.

2. Item. Veritas univoce dicitur esse in propositione affirmativa et negativa. Sed ad veritatem propositionis negativae non exigitur vera entitas rerum; quare etc. Minor sic probatur: dato enim quod non sit asinus nec capra, adhuc haec est vera: ‘Asinus non est capra’.

3. Item. Si ad veritatem orationis exigitur vera entitas extremorum, tunc erunt veritas et falsitas in rebus extra, et non in [38] cognitione vel in anima; cuius oppositum habetur quinto Metaphysicae in fine[25], ubi dicit quod “bonum et malum sunt in rebus extra, verum autem et falsum in cognitione”.

4. Item. “Veritas et falsitas circa compositionem consistunt”, ut habetur in primo Perihermeneias[26]; sed hoc est circa intellectum probatum, ergo et veritas et falsitas. Sed rebus non existentibus extra, adhuc possunt remanere species extremorum, quae natae sunt adinvicem componi et dividi; ergo veritas et falsitas possunt esse absque actuali existentia rerum extra animam.

Probatio assumptae. Res extra animam se [12rb] ipsis uniuntur, ut animal se ipso homini unitur et asinus se ipso ab nomine dividitur, et non est aliquid secundum rem dividens huismodi res vel uniens eas, quia compositio et divisio est operatio rationis et apud animam solum est. Quare videtur quod veritas propositionis possit esse sine actuali existentia rerum.

Responsiones quorundam cum refutatione

Solutio. Ad istam quaestionem non est facile respondere, cum enim circa hoc sic causata opinionum diversitas videtur in talibus ignorari.

Dicunt enim quidam quod veritas dupliciter potest considerari. Uno modo secundum communem usum loquendi de ea vulgarem, secundum quod dicitur “adaequatio vocum, rerum et intellectuum”; et sic est quaedam relatio ad res, et non tantum requirit [39] esse rerum apud animam existentium, quae ad invicem componuntur et dividuntur, sed etiam res extra animam correspondentes talibus existentibus apud animam. Arguendo de tali veritate dici potest quod ad veritatem propositionis exigitur actualis rerum entitas, et secundum istum modum loquendi loquitur Aristoteles in Prioribus, ubi innuit propositionem non esse necessariam sine existentia rerum extra [. . .], in capitulo De contingenti[27].

Alio modo consideratur veritas secundum se absoluta a rebus, prout consistit circa compositionem et divisionem apud intellectum; et sic exigit quamdam entitatem apud animam non rerum, sed intellectus actu componentis et dividentis species rerum natas ad invicem componi et dividi - sive sint res illis correspondentes, sive non -, et sic loquitur Aristoteles de veritate in fine quinti[28] Philosophiae primae.

Et quod Aristoteles sic diversimode loquatur de veritate secundum opinionem veram et secundum rationem necessariam et profundam in diversis locis, sicut in Logica et Metaphysica, non est inconveniens, cum in logicis simpliciter dicat tempus esse quantitatem per se et motum per accidens, in metaphysicis e converso. Et iterum in logicis dicit quamlibet partem definitionis esse in plus quam definitum, in metaphysicis dicit alteram differentiam converti cum definito. In logicis enim loquitur mul[40]totiens secundum opinionem famosam, in metaphysis secundum veritatem et profundam rei inquisitionem[29]: unicuique enim loquendum secundum possibilitatem facultatis et audientium - in metaphysicis autem locutus est magis provectis, in logicis vero minus provectis.

Et sic isti volunt evitare rationes ad utramque partem adductas.

Alii dicunt quod haec ‘Homo est animal, nullo homine existente’ vera est, quia, cum maneat dictio significativa apud intellectum, et apud existentiam et non existentiam rei, et a significatione nominis non possit separari significatum.

Aliis videtur quod haec, etsi nullum suppositum hominis maneat, sit vera. Et isti dicunt quod non sequitur ‘est animal, ergo est’; immo est paralogismum secundum quid et simpliciter, quia in prima copulat esse essentiae, in alia esse actuale.

Et si arguatur eis quod tertium ponit secundum, ergo hoc verbum tertio adiacens ponit se secundo adiacens, quare sequitur ‘est animal, ergo est’, dico quod verum est ubi est esse idem quando, scilicet, in utraque ponitur esse actuale, ut hic ‘Est albus, ergo est’, etc.

Ulterius. Sequitur ‘est ens, ergo est’. Dicunt quod duplex est esse. Uno modo est esse essentiae, et tale est actus entis ut est nomen; alio modo est esse existentiae[30] et tale est actus entis ut est participium. Et ita nec unum esse infert aliud, nec unum ens [41] aliud. Cum autem superadditur huic verbo ‘est’ secundum exigentiam subiecti, copulat tunc esse essentiae, tunc autem non, (sed) copulat esse actuale. Ideo non sequitur ‘est ens, ergo est’; semper enim copula contrahitur per adiunctum.

4. QUAERITUR DE VERITATE HUIUS: ‘CAESAR EST HOMO, IPSO MORTUO’

Rationes contra

Et videtur quod sit falsa:

1. Determinationum, quaedam est contrahens et non diminuens, et haec infert et ponit subiectum suum simpliciter, ut ‘homo albus, ergo homo '; alia est diminuens, quae non est sufficiens ad denotandum totum illud ponendum, et talis, licet non inferat subiectum simpliciter, tamen compatitur se cum subiecto; alia est determinatio destruens, sicut ‘mortuum’, talis autem non infert subiectum simpliciter nec se compatitur cum ipso, sed potius infert suum oppositum[31]. Unde sequitur: ‘Est homo mortuus, ergo non est homo’; cum igitur Caesar sit homo mortuus, non est homo.

Dices quod non sequitur ‘Caesar est homo mortuus, ergo non est homo’ Ratione enim diversorum praedicatorum diversificatur suppositio huius termini ‘Caesar’, quia li ‘mortuum’ dat ei, ut stet pro eo quod non est homo, sed in illata accipitur tanquam inferius ad hominem. [42]

Sed contra hoc est quod Aristoteles ponit istam consequentiam; ‘Est homo mortuus, ergo non est homo’[32].

Et dices quod, quantum est a parte del ‘homo’ et del ‘non homo’ non impeditur, sed ratione subiecti quod est ‘Caesar’ propter diversam eius suppositionem.

Contra. In termino discreto non differt significatum a supposito, et sic idem quod prius.

2. Item. Nihil est commune enti et non enti[33]. Cum igitur Sorti existenti conveniat esse hominem, illi non existenti non conveniet idem.

3. Item. Dispositio uniuscuiusque in veritate sequitur dispositionem in entitate, quare idem quod prius.

4. Item. Si haec est vera: ‘Caesar est ens’, et aliquo modo non existente, hoc est accipiendo ] ens’, ut nomen est, et non participium; sed intelligitur in hac ‘Caesar est homo’ ut participium. Probatio. Quia in ‘currit’ intelligitur currens, ut participium est, sic exponendo ‘Homo currit’: ‘Homo est currens’; ergo si resolvatur sic li ‘est’ – ‘Caesar est homo’: ‘Caesar est ens homo’ [12va] - li ‘ens’ est participium.

5. Item. Anima apprehendit res per earum species, et componit res per earum species per relationem ad res, quarum sunt; quare anima in componendo supponit res extra; quare, cum non sit ita in re extra quod Caesar sit homo, falsa erit talis compositio.

6. Item. “Destructis primis impossible est aliquid aliorum remanere”[34]. Cum igitur Caesar non sit, in eo non est homo.

7. Item. Hic praedicatur esse de non ente; ‘Caesar est homo’; ergo est falsa.

8. Item. ‘Non est animal, ergo non est homo’ Probatio antecedentis: animatum differt ab inanimato motu et sensu, ut [43] est secundo De anima[35]; sed Caesar non sentit nec movetur, quare etc.

Rationes pro

Quod autem sit vera videtur.

1. Haec est vera: ‘Caesar est Caesar’ quia “nulla verior est illa in qua idem praedicatur de se” [36]. Sed de significato huius termini ‘Caesar’ est corpus compositum ex carne et ossibus, animatum anima rationale; tale autem est homo; quare, sive Caesar sit sive non, ‘homo’ vere ei attribuitur.

Dices quod haec est falsa ‘Caesar est Caesar’, nec idem praedicatur de se, cum ens Caesar praedicetur de Caesare, qui non est; ens autem non est idem non enti.

Contra. Haec est vera ‘Caesar est Caesar, ipso existente’ in veritate perpetua, ergo per aliquod contingens adveniens eius veritas non impeditur; sed Caesarem non esse est contingens, quare hoc adveniente erit vera.

Dices forte quod existentia Caesaris fuit causa illius veritatis et necessitatis et ideo illa admota non adhuc est vera nec necessaria.

Sed tunc sequitur quod quaelibet propositio necessaria sit contingens, ut ‘triangulus habet tres’ et consimiles, quia contingens est huiusmodi res esse, ut triangulum et hominem.

2. Item. Sive homo sit sive non, haec conceditur a multis: ‘Homo est animal’; cum igitur maior sit identitas individui ad speciem, cum species sit totum esse individui, genus autem non dicit totam essentiam speciei, sed partem, sequitur quod multo fortius haec est vera: ‘Caesar est homo’.

3. Item. Individui non est nomen nec definitio, quia non habet aliam formam vel essentiam a specie[37]; non sic est de genere et specie, quare, si haec conceditur: ‘homo est animal’, [44] nullo homine existente, multo magis haec debet concedi: ‘Caesar est homo’.

4. Item. Porphyrius dicit quod Sor semper est homo[38].

Responsio quorundam

Solutio. Ad hoc dicunt quidam quod vera est, sive Caesar sit sive non. Et ratio huius praecipua apud illos est, quia ad transmutationem rerum extra non sequitur transmutatio significationis dictionum, oratio enim et opinio immobilia perseverant ut est in Praedicamentis, licet fiat transmutatio in rebus extra, et habitudo terminorum est ratione significatorum; et ita, sive Sor sit sive non, semper tamen remanet eorumdem eadem habitudo in subiciendo et praedicando, cum maneant eadem significata terminorum, nec oportet extra esse ad hoc, ut sit vera, nec est credendum quod ‘homo’ praedicetur de Caesare mortuo, quia illud nomen non est impositum ad cadaverum, sed aggregate ex carne et ossibus animato ex anima rationale: unde, licet repraesentet illud aggregatum, non tamen ponit illud.

Ad rationes in oppositum

Ad rationes in oppositum respondetur:

1. Ad primam sic quod sumendo extensive et improprie hoc nomen ‘Caesar’ pro illo cadavere, vera est ‘Caesar est homo mortuus’; falsa autem est pro illo aggregato. Unde aequivoce sumitur hoc nomen ‘Caesar’, cum dicitur ‘Caesar est homo mortuus’ et ‘Caesar non est homo’. [45]

2. Ad aliud dicendum quod differt dicere hoc esse actu et hoc esse sub termino actu[39], superius enim essentiale habet actu omnia sua supposita sub forma sua, licet illa actu non sint.

3. Ad tertium dicendum quod duplex est entitas: quaedam, quae est rei entitas apud animam, quae non est perfectio eo quod res habent diminutum esse in anima, et de tali non tenet auctoritas Aristotelis; alia est rei entitas, quae est extra animam, et est vera rei quiditas, et de tali intelligendum est verbum illud.

4. Ad aliud dicendum quod ens participium ponit ens actu de se, sed dicendo ‘Caesar est homo’, praedicatur quod in alio est, et ideo non praedicatur ens actu [...].

6. Ad aliud dicimus quod non dicitur commune ratione eius quod est ens actu, unde ‘homo’ non ponit hominem esse, hoc autem supponit in suo argumento.

7. Ad aliud dicendum quod esse essentiae quod repraesentat terminus, de suo significato habet ‘Caesar’, et tale praedicatur; et ita praedicatur ens de ente.

8. Ad aliud dicendum quod haec est vera: ‘Caesar est animal’. Cum enim animal sit de significato suo, ab eo absolvi non potest.

Et cum obicitur quod non est animatum, cum ei non conveniat moveri et sentire, dicendum quod verum est de illo mortuo - illud tamen non et hic nomen ‘Caesar’ -, sed de ‘Caesare’, ut est nomen hominis seu talis compositi, non est hoc verum.

Sic evitant illi rationes, quae videntur procedere contra ipsos. Et propter hoc ponunt isti, qui sic dicunt, quod haec est falsa: [46]’Omnis homo est’, cum Caesar sit homo et Antichristus et sequitur utrumlibet illorum esse, quod autem falsum est.

Et cum obicitur eis quod, “terminus communis supponens verbo non habenti vim ampliandi etc.”[40] », dicunt quod de numero terminorum sunt quidam, qui habent supposita essentialia vel accidentalia, ut ‘hominis’ essentialia supposita sunt Sor, Plato accidentalia, homo albus, veniens, sedens, etc., et haec eadem sunt primis, sed differunt in ratione, quia accidit homini quod currat vel disputat; sunt autem alii termini, qui habent solum supposita accidentalia, ut ‘album’, quia eorum esse est inesse: et ideo semper stant pro suppositis, qui actu sunt, nisi aliunde amplientur, ut a verbo praeteriti vel futuri, quae verba quodammodo extendunt terminos sibi subiectos, ut ‘album fuit’ vel ‘erit’; unde li ‘album’ stat pro ente actu, a verbo tamen habet quod stet pro praeterito vel futuro. Dicunt ergo quod praedicta ratio intelligenda est in terminis habentibus supposita accidentalia solum. Unde non est intelligenda in terminis respectu suppositorum [12vb] essentialium. Ideo dicunt quod hae sunt falsae: ‘Omnis homo est’, ‘Omnis phoenix est’, et quaelibet consimilis.

Alii dicunt quod haec est falsa: ‘Homo est animal, nullo homine existente’ et hoc propter defectum ipsarum rerum. Et propter hoc dicunt ipsi quod ista multo fortius est falsa: ‘Sor est homo’, cum natura dedit singularibus esse corruptibile, universalibus autem esse divinum et incorruptibile.

Et ad rationem, quae datur in oppositum, respondent quia gratia significatorum, quae sunt ipsae res extra animam existantes, praedicatur unus terminus de alio, et licet isti termini, rebus non existentibus, habeant inter se habitudinem et consequen[75]tiam, quia, sive homo sit sive non, sequitur: ‘si homo est, animal est’, non tamen habent inter se habitudinem causantem inhaerentiam, quia inhaerentia ponit existentiam rerum maxime in talibus terminis, qui significant res aliquas et naturas, ut excludatur oppositio de Chimaera.

Notes

  1. ^ The text was adapted from Cesar et le Phenix by Alain de Libera 1991, pp 25-46. Page references in square brackets are to that edition.
  2. ^ Cf. John le Page, Syncat., Braakhuis 240: “Unde dicendum quoniam duplex est necessitas: una quae est terminorum et ordinationis, altera quae est ordinationis et non terminorum”; Nicholas of Paris Syncat., Braakhuis 309, 19-319, 1: «Propter quod sciendum quod duplex est necessitas, scilicet ordinationis et terminorum, aut ordinationis tantum”.
  3. ^ Cf. John le Page, Syncat., Braakhuis 240; Nicholas of Paris Syncat. Braakhuis 309, 8-14
  4. ^ Cf. John le Page, Syncat., Braakhuis 237-240; Nicholas of Paris., Syncat., Braakhuis 302-310.
  5. ^ De naturali suppositione vide ANON., Summulae Antiquorum 6.0.4, cod. Lond., Reg. 8 A VI, f. 47ra; De Rijk 9; ANON., Introductiones Antiquae, cod. NL 7392, f. 47ra; De Rijk 31; Nicholas of Paris, Summae Metenses II: De appellationibus, cod. NL 11412, f. 26r; De Rijk 458; ANON., Dialectica Monacensis VI: De dictione significativa, cod. Monac, Emm. 14763, f. 120va; De Rijk 635, 2-6; John le Page, Syncat.; Braakhuis 211; Peter of Spain, Tractatus VI: De suppositionibus, n. 4; De Rijk 81, 1-10; Lambert of Auxerre, Summa log VIII: De suppositionibus; Alessio 208.
  6. ^ Cf. Peter of Spain, Syncat.; Braakhuis 289-290: “Solutio. Prima vera simpliciter et improbatio peccat secundum accidents, quia sub terminis simpliciter non sunt sumendi termini ut nunc; et dicuntur termini simpliciter qui habent esse semper, termini autem ut nunc dicuntur qui aliquando sunt et aliquando non sunt”.
  7. ^ Cf. Aristotle, De interpr. 3, 16b24-25.
  8. ^ Cf. Aristotle, Anal. post. I 4, 7$a28~32 et 73hl6-l8.
  9. ^ Cf. Aristotle, Top. 4 2, 121b24. I
  10. ^ rectius Anal. post. I 4, 73bl6-18, cf. supra n. 16.
  11. ^ Cf. Roger Bacon Summ. dial. II, n. 369-371; Libera 261: “Necessitas absoluta est quae nullo adiuncto eget ad suam necessitatem, ut ‘omne totus est mains sua parte’. Respectiva est quae eget aliquo adiuncto, ut te sedere, dum sedes, est necessarium”; Nicholas of Paris Syncat., Braakhuis 211, 6-8: “Vel posset ad haec omnia dici quod duplex est necessitas, scilicet: absoluta [...] vel comparata, ut: te sedere, dum sedes, est necessarium”.
  12. ^ Cf. Aristotle, Soph, elench. 5, 166b37-167a20; ap. John le Page, Appellationes III, n. 21; Libera 254.
  13. ^ 37 Cf. Aristotle, Anal. prior. I 9, 30al5-35; cf. etiam ANON., Quaestiones super Anal prior., cod. Bruges, SB 509, f. 43r-44r; Pinborg 260-263.
  14. ^ Cf. Aristotle, Metaph. VI 4, 1027b25-27; Translatio Anonyma sive Media, ed. Vuillemin-Diem [Aristoteles Latinus XXV.2] 122, 1-3: “non enim falsum et verum in rebus, ut bonum quidem verum et malum falsum, sed in mente, circa vero simplicia et quid est nec in mente est”.
  15. ^ Cf. Boethius, In lib. De interpr. ed. pr., PL 64, 387D; In lib. De interpr. ed. sec., PL 64, 628C.629B.
  16. ^ Cf. Siger of Brabant, Quaestio Utrum haec sit vera: Homo est animal, nullo homine existente; Bazan 54, 52-56; Henry of Ghent, Syncat.; Braakhuis 368; “Cum enim dicitur ‘Sortes de necessitate est’, ‘ibi’ copulatur esse actuale; sed cum dicitur: ‘Sortes de necessitate est animal’, ibi copulatur esse habituale sive esse essentiale, quod est esse secundum quid respectu esse actualis”; RICARD. DE CLIVE, Quaestiones Metaphysicae, cod. Worcester Cath. Q. 13, f. 125; Ebbesen 157: “Dicendum quod duplex est ens vel esse, sc. quidditativum et esse actualis existentiae. Esse quidditativum est quod communiter se habet ad praeteritum et futurum et praesens”; ex Avicenna, Metaphysica V, 1; Van Riet 277; cf. etiam Roger Bacon Comp. stud, theol. 4, n. 99; Maloney 90: “Sed ad hoc cavillant dicentes quod nomen significat rem sub esse essentiae, quod non est esse actuale, sed commune praesenti, praeterito ac futuro”.
  17. ^ Cf. Richard Rufus of Cornwall, Abstractiones, Omne coloratum est', Pinborg 4: “Dicendum quod haec est vera simpliciter ‘omne coloratum est’, et non tenet ‘omne coloratum est, omne album est coloratum, ergo omne album est’ eo quod aequivocatur ‘esse’. Esse enim in prima propositione est quod est operatio entis et hoc esse quod est ens. Et cum dicitur ‘omne album est coloratum’ est esse conquentiae sive esse habitudinis, cuiusmodi esse est cum dicitur ‘si est album est coloratum’”; Abstractiones, Omnis homo de nec. est an.; Braakhuis 161: “Unde est ibi fallacia aequivocationis, quia in prima propositione est esse habitudinis sive consequentiae et in secunda ut nunc, cum dicitur operatio entis; et aequivocatur esse”; William of Sherwood, Introductiones 5.3.4.; Lohr 273, 55-65; Syncat.; O'Donnell 71; Roger Bacon, Comp. stud, theol. 4, n. 101; Maloney 92: sed cum mendacia multiplicantur semper, et iterum fingunt unum esse quod numquam a philosophia nec a sapientibus fuit inventum nec receptum, et dicunt illud esse habituale”.
  18. ^ Cf. Aristotle, Anal. prior, I 13, 32b5-10. 27,14-15: “deficit necessarium”.
  19. ^ Cf. Simon of Faversham, Quaestiones super Anal. prior. I 56, cod. Oxford, Merton College 292, f. 126va; Ebbesen, 158.
  20. ^ Cf. Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an., cod. Erfurt, Q 328, f. Sva; Pinborg-Ebbesen 37, 1-38, 11; ANON., Quaestiones super Anal, post., q, }5; Pinborg-Ebbesen 24, 5-10.
  21. ^ Cf. Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an., cod. Erfurt, Q 328, f. 8va; Pinborg-Ebbesen 38, 14-16; Peter of Cornwall, Omnis homo est, cod. Worcester Cath. Q 13, f. 48rb; Ebbesen 140-141.
  22. ^ Cf. Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an., cod. Erfurt, Q 328 f. 8va; Pinborg-Ebbesen 38, 22-28; Richard Rufus of Cornwall, In III Sent., d. 21.
  23. ^ Cf. Roger Bacon Summ. dial. II, n. 549-552- Libera 279.
  24. ^ Cf. Aristotle, Anal. prior. I 18, 81a38-40.
  25. ^ Cf. Aristotle, Metaph. IV 4, 1027b25-27.
  26. ^ Cf. Aristotle, De interpr. 1, 16al2-13.
  27. ^ Cf. Aristotle, Anal. prior. I 13, 32b l-15; De interpr. 9, 19a23-24; cf. etiam Roger Bacon, Summ. dial. III, n. 222-224: “Et ideo videtur quod haec propositio ‘homo est animal’ sit vera, nullo homine existente, quia cum sit per se erit necessaria. Ad hoc dico quod necessitas propositionis non extenditur ultra existentiam subiecti. Unde quamdiu homo est haec est necessaria, quia vera, ‘homo est’ et haec ‘homo est animal’ et non ultra”; Robert Kilwardby, Omnis homo de nec. est an., cod. Erfurt, Q 328, f. 9va-b; Pinborg-Ebbesen 39, 62-65: “Unde dico quod haec est vera ‘omnis homo de necessitate est animal’ et illa ‘homo est animal’ nullo homine existente, quoniam ad veritatem propositionis in naturali materia non exigitur existentia extremorum actu”; cf. etiam Chartularium Universalis Parisiensis I, 559 (n. 474).
  28. ^ Cf. Aristotle, Metaph. V 29, 1024bl7-20; Translatio Anonyma sive Media, ed. Vuillemin-Diem [Aristoteles Latinus XXV.2], 113, 17-22: “Falsum dicitur una modo ut res falsa, et huius hoc quidem per non componi aut per impossible esse componi [...]; et apta nata quidem videri aut non qualia sunt aut que non sunt”.
  29. ^ Cf. Averroes, In Arist. Metaph. V, comm, 18; Ponzalli 161, 87-93; In Arist. Praedic. I 1, comm. I; Venetiis 1562, 23rC; II 2, comm. II 2; Venetiis 1562, 34rA-B; II 3, comm. II 3; Venetiis 1562, 39rA. 40vH et III 5, 65vl. I
  30. ^ Cf. Siger of Brabant, Quaestio Utrum haec sit vera: Homo est animal, nullo homine existente; Bazan 54, 52-56; Henry of Ghent, Syncat.; Braakhuis 368: “Cum enim dicitur ‘Sortes de necessitate est’, ibi copulatur esse actuale; sed cum dicitur: ‘Sortes de necessitate est animal’, ibi copulatur esse habituale sive esse essentiale, quod est esse secundum quid respectu esse actualis”; RICARD. DE CLIVE, Quaestiones Metaphysicae, cod. Worcester Cath. Q. 13, f. 125; Ebbesen 157: “Dicendum quod duplex est ens vel esse, sc. quidditativum et esse actualis existentiae. Esse quidditativum est quod communiter se habet ad praeteritum et futurum et praesens”; ex Avicenna, Metaphysica V, 1; Van Riet 277.
  31. ^ Cf. de triplici differentia determinationum ANON., Fallaciae ad modum Oxoniae; Kopp 123; de determinatione diminuente vs destruente (“distrahente”) cf. William of Sherwood, Introductiones 6.2.2.; Lohr 285, 91-94.
  32. ^ Cf. Aristotle, Meteor. III 12, 390al0-13. 389b31.
  33. ^ Cf. Aristotle, Phys. IV 8, 215bl9-20; Roger Bacon Comp. stud, theol. 4, n. 89; Maloney 88.
  34. ^ Cf. Aristotle, Cat. 5, 2b5-6.
  35. ^ Cf. Aristotle, De anima. II 2, 413a20-25.
  36. ^ Cf. Boethius, In lib. De interpr. ed. pr., PL 64, 387D; In lib. De interpr. ed. sec, PL 64, 628C. 629B.
  37. ^ Cf. Aristotle, Metaph. VII 10, 1035bl-2.
  38. ^ Cf. Porphyry, Isag. 18, 10-15.
  39. ^ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 34-35; Libera 236-237; Syncat., Braakhuis 242-243; Lambert of Auxerre, Summa log. VIII, De appellatione Libera 262,7-265,11; ANON., De sol. soph., n. 431; De Rijk 139; ANON., Omnis Phoenix est, NL 16135, f. 63vb; Boethius of Dacia, Quaest super libr. Top. II, q-3; Pinborg 258-259.
  40. ^ Cf. John le Page, Appellationes II, n. 9; Libera 228; Lambert of Auxerre, Summa log., VIII: De appellatione, Libera 256, 14-257, 2; ANON., Omnis Phoenix est, cod. NL 16135, f. 14vb.