Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book III/Tractatus iii

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Thursday November 14, 2024
< Directory:Logic Museum‎ | Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics‎ | Book III
Revision as of 19:21, 30 October 2009 by Ockham (talk | contribs) (New page: LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 471 TRACTATES ill QUI EST DE ITERATA DISPUTATIONE YIGINTI SEPTEM INDUGTARUM QILESTIONUM, ET EST TOTUS DIGRESSIO DEGLARANS ANTE IIABITA. CAPUT I. Ih> di...)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 471 TRACTATES ill QUI EST DE ITERATA DISPUTATIONE YIGINTI SEPTEM INDUGTARUM QILESTIONUM, ET EST TOTUS DIGRESSIO DEGLARANS ANTE IIABITA. CAPUT I. Ih> disputatione qumstionis primse et determinatione eiusdem. Kxpeditis autem et determinatis his qua* secundum Aristotelem de viginti no|»lom problematibus succincte dispulantur, videtur nobis rursum de his 'itiwlcrn a principio inquirendum et laHun disputandum secundum ea quae a imntoris considerata et inventa sunt, ut nx collatione ipsorum cum praehabitis molius videatur the^oria veritatis. In subnlutitiali enim discussione qucestionum iiuIuctarum de principiis maxima conniHlit pars istius sapientiae, et praeter hoc secundum seipsum philosophiam Imbet ille modus. Quaeramus igitur id quod a principio quaesitum est, utrum tinius aut plurium scientiarum sit spe culari omnium genera causarum? Si enim, sicut in huius sapientiae primo libro determinatum est, una sit scientia, ab aliqua unitate qua subiectum unum immediate substat passionibus, eo quod passiones eiusdem omnes fluunt de substantia una, videbitur no$ esse unius et eiusdem theoria causarum: eo quod causarum non sunt eiusdem naturae passiones: alise enim sunt passiones efficientis, et aliae materialis, et aliae formalis, et aliae finalis causae. Nec videtur aliqua esse unitas qua causa secundum genus commune accepta substet accidentibus propriis uniuscuiusque causae: eo quod passio immediata efficienti non fit immediata causae secundum se, sicut nec passio trianguli est immediata figurae in eo quod figura est in genere sumpta abstrahens a qualibet specie figurae. Amplius in multis scientis usus est causarum, in quibus tamen nullius causarum est consideratio. In geometricis enim et arithmeticis et aliis doctrinalibus usus est causae formalis: cum tamen nulla sit de causa formali consideratio sive theoria. Sic igitur licet 172 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

et primus Philosophus utatur omnibus generibus causarum, eo quod per omnia demonstrate non tamen propter hoc theoria causarum videtur pertinere ad ipsum. Amplius causa unde motus et causa quae secundum se subiectum mutationis et motus est, non videntur considerari nisi ab illa scientia quae considerat motus principia: haec autem est physica: videtur ergo, quod hae duae causae a sola physica habeant considerari. Aliae autem, sicut formalis causa videtur secundum sui primam rationem non respicere motum si recipiamus formas formantes separatas esse, quarum illae quae sunt in materia sunt imagines: et sic triuiri causarum quae sunt, unde motus, et materia, et forma, consideratio ad nullam unam scientiam videtur pertinere, eo quod non unius est scientiae consideratio mobilis et immobilis, nec eadem sunt principia mobilis et eius quod est immobile. Similiter autem causa finalis propter quam fit quidquid fit, etmovet omne quod movet, non videtur esse nisi finis motus, et in cuius consecutione et movens cessat a raovendo, et id quod movetur quiescit: et sic etiam illa ad physicae videtur pertinere theoriam. Et sic huius scientiae non erit considerare nisi causam unam, et ad physicam pertinet theoria trium causarum aliarum et formae cuiusdam quae posita est in materia, et per mutationem et motum educitur de eadem. in opposi Sed si hoc aliquis confiteatur, obiicit turn. . . \ ' I. m contrarium huiusmodi Avicenna, dicens ens dividi in causam et causatum, et hanc esse divisionem entis secundum quod est ens: entis autem theoria et omnium partium entis quae sunt eius partes in eo quod ens, est theoria primm philosophiae: et ideo dicit omnium causarum speculationem non esse nisi primi Philosophi. In idem et per eamdem rationem consentit Algazel, et his consentire videtur, quod haec scientia est de primis principiis entis: et haec non videntur esse nisi causarum genera: unde in primo libro de numero quaesivimus et speciebus causarum, quarum etiam finitatem et statum determinavimus in secundo huius sapientiae libro: nec posset inquiri status causarum per singula genera, nisi etiam causarum pertineret ad eamdem scientiam consideratio. Sed hoc dato, iterum omnino inordinatum videtur in primo Philosopho prius quaerere causarum genera et determinare quot et quae sunt, et deinde finita illa est ostendere, et tunc deinde dubitare utrum ad se pertineat huiusmodi consideratio vel non: cum enim sapientis sit ordinare et non ordinari ab alio, omnino iudicamus inconveniens aliquid ordinationis esse in eo qui sapientissimus est omnium, et cuius error a nullo unquam corrigi posset superiori. Propter quod absque praeiudicio sen solutio a<i . A i. . i • • i IXX quaestioneir, tentiae mehoris nobis videtur, quod tota ex intents . . . ne propria, theoria causarum ab una eadem scien Theoria causarum tia potest mquin, scilicet ut quaesitum triplex con x x cipi potest, et conclusum per consequens, et ut par subiecti sive subiectum de quo aliquid concluditur, et tertio ut medium sive principium per quod concluditur id quod concluditur de subiecto vel de parte subiecti. In hac autem quaestione non quaeritur de causis primo vel secundo modo, licet hoc videatur innuere ratio Avicennae, sed solum tertio modo quaeritur hoc, utrum unius et eiusdem scientiae sit consideratio causarum, et in hac intentione a nobis in praehabitis secundum intentionem Aristotelis disputata est quaestio, et oritur ex hoc quod ex praeinductis scitur, qyod causarum genera ut partes entis et passiones eius pertinent ad hanc sapientiam: ideo nccessarium est quaerere, utrum etiam per omnia haec demonstret, aut non, eo quod ipse est de separatis ratione et re: et quae sic separata sunt, principia habent separata. Causarum autem genera LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 173

non omnia separata esse videntur, sicut in obiiciendo ostensum est. Quod igitur dicitur, unam scientiam esse ab unitate aliqua substandi passionibus, omnino concedendum est: sed secundum hoc causalitatis vel causarum esse Hunt passiones quae insunt enti, et sic quaesitae sunt in scientia de ente secundum omnes causalitatis et causarum esse differentias, sicut in primo et secundo libro docuimus, et sicut docent verba Avicennae et Algazelis. Et quod dicit esse non unitatem aliquam qua causa in genere substet passionibus causarum, dicendum est quod passionibus quae sunt communes omnibus substant causae in genere, et passiones specialium causarum per se insunt specialibus causis quae per divisionem sub communi genere causae accipiuntur, sicut in ante habitis diximus, in una et eadem scientia diversi sunt modi sciendi, ita quod primum subiectum quod prius non habet ex posterioribus quae potestate sunt in ipso, scitur per divisionem, eo quod per priora sciri non potest: et partes eiusdem subiecti quae priora se habent sciuntur per diffinitionem: et passiones tam subiecti quam partium subiecti, per collectivam sive syllogisticam demonstrationem sciuntur. Sed secundum hoc scientia non est effectus demonstrationis sive habitus conclusions tantum, sed est habitus omnium eorum quae ad idem immediate ordinantur. Hoc autem quod inducitur de usu causamm, non habet rationem: quia non est aliqua scientia quae in suis demonstrationibus causis non utatur, sed eiusdem scientiae quae utitur causis, si est essentialis pars theoriae, est determinare modum causae qua utitur, secundum modum separationis subiecti et passionum quas communicat: et ideo in praehabitis ubi secundum verba Aristotelis disputavimus, induximus quod geometra nihil demonstrat per causam unde motus vel finalern: quia cum sit geometria.de conceptis cum materia secundum esse, et separatis secundum rationem, et efficiens et finis sunt causae esse potius quam rationis, et non posset considerari in mathematicis causa unde motus vel finalis, nisi quae sunt principia concepti cum materia mobili, quae consideratio non pertinet mathematicis, sed in divinis est consideratio esse praecipue, et huiusmodi sunt principia ante esse mobile, et sunt eius principium omnia genera causarum: et ideo cum haec scientia uta Nota q^uaii .... ter primus tur his, oportet mqum in ea qualiter phiiosophus . . de quatuor demonstret per omnia genera causarum: causis con ± .. . \_ pb. _ . ._. siderat. et ldeo simile non tuit quod pro simili inducitur: licet enim causa unde motus et materia et finis videantur mobilis in eo quod mobile est esse principia, tamen et causa unde motus immobilis praedicatur, et est materia non determinata per subiectum mutationis et motus, sed potius per hoc quod ipsa est fundans ens et individuans et substans entitati et huiusmodi quae sunt ante motus subiectum, eo quod non subiicitur mutationi et motui nisi fundatum et individuum et substans, et non convertitur quod causae fundamentum et individuatum et substans in seipso mutationi subiiciatur et motui: et similiter est finis qui est in primo motore universum esse immobili, qui est in eo sicut in duce exercitus, quam non includit aliquis motus secundum se: et quoad huius considerationes determinatur primum movens et prima materia substans et abstractus ab omnibus finis: et sic illae causae sunt, quarum modum determinare habet primus Philosophus, et secundum eumdem modum utitur eisdem: et per hoc satis clare patet et necessitas et intellectus et determinatio quaestionis primae i. 1 Gf. etiam II Metaphys. tex. et com. 6. 174 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

CAPUT II. Et est digressio declarans dispulationem et deierminationem qusestionis quarim. His itaque determinatis, consequenter oritur ex ista qusestione quod quarto quaesitum induximus. Si enim concedatur quod plures scientiae sunt in suis demonstrationibus utentes causis, et ad diversa quae diversitatem habeant concepti esse et separati: quia secundum hunc modum diversa diversis sunt principia, tunc quaeri habet, quae scientiarum causis in demonstrando utenlium sit notanda nomine scientiae quaesitae quam primam sapientiam sive philosophiam vocamus, et quis scientium habentium scientiam per causas est xnaxime sciens rem quaesitam. Surgit autem hic quaestio,sicut in ante habitis diximus, ex hoc quod uni et eidem conveniunt aliquando omnes causae, licet secundum diversum esse, conceptum scilicet et separatum diversimode conveniant ei, et cum rei conceptae omnia genera causarum conveniant, demonstrabitur et illud per omnia genera causarum: et cum sapiens sit doctissimus causarum, sicut in primo libro determinavimus, videbuntur plures esse causarum doctissimi et plures sapientes et sic primi Philosophic Et quamquam mathematicus sui esse causas dat formales in demonstrando, et non materiales, vel moventes, vel finales, non erit minus doctus causarum, sicut placuit Aristippo, quam alii qui eius quod considerant omnes causas considerant: sicut non est minus sapiens qui docet rem per causam quam habet, et non docet per causam quam non habet. Non enim est sapientia docere per ca'usam quae non est. Secundum hoc igitur videtur quod quilibet scientium sit aequaliter sapiens, quia et mathematics is docet mathematica per causam, et natu ralis naturalia, sicut divinus divina: vi debitur ergo quod plures sunt prima1 philosophiae sive sapientiae secundum datam in primo libro sapientiae diffmitionem. Hoc autem videtur adhuc per hoc quod ab Antiquis omnibus confessum est, opus esse sapientis de unoquoquc prout res se habet de eo, ita fidem facerc tentare, sive igitur fidem faciat per unam, sive per plures, sive naturaliter, sive mathematice, sive divine, dummodo doceat per causas rei prout res ipsa se habet, sapiens erit, etsuus habitus vocatur sapientia. Amplius si secundum quod in Ethicis detcrminatum, haec sapientia, virtus sit scicntiae et ultimum: tunc quando uniuscuiusque demonstratione ducitur et rcsolvitur ad ultima quae secundum naturam prima sunt^ erit elfectus talis demonstrationis sapientia. Fit autem hoc tam in physicis et mathematicis quam in divinis, eo quod medium esse demonstratibnis, aut est primum, aut ex primo ad quod reducitur fidem faciens. Erunt igitur secundum omnia inducta multae sapientiae. Hoc autem quam impossible sit, ip i<> sum demonstrat nomen: sive enim sapientiam primam philqsophiam dicimus, sive ultimum dicamus scientiae, non potest esse nisi una: quia non sunt multa ultima^ sicut nec sunt duo prima. Amplius omnis multitudo reducitur ad aliquod unum primum unde sicut a principio procedit. Si igitur multitudo sive pluralitas sit in speculativis theoriis quae essentialiter speculativae theoriae sunt, apparet illam pluralitatem reduci ad principium aliquod primum, a quo sicut fonte tota in omnibus emanat consideratio: hoc autem saepius docuimus, quod illa prima quae considerationis principium est et finis, est scientia divina. Illa igitur sola vocabitur omnis scientiae virtus et ultimum philosophia prima. Quod absque omni ambiguitate verum Suiu est: sicut enim ex ante dictis patet, ipsa LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 175

IMI principalior omnibus, quia est senisiimi ot antiquissimi finis, qui omnia seciiiiiilnin ordinem causalitatis antecedit, qui ut in sola universitatis est causa, sicui ut bonum victoriae est in duce exereiIIIH; ille enim finis est ad quem omnes ulim causae famularitur, et se coaptant ad hoc quod nitiil omnino agatit coiitradi<miiM ilH/ sed omnia quae agunt, Sfefriper mini illi subservientia, sicut qiiilibet cuiiixlihot operis in exercitu, coquinando, iiiulli sternendo equos, gladios aptando, «l ciucelibet arma parando, subserviunt nd includendum ducis militis victoriam: qttainvis unus agat aliquid quod vicinius nuliHorvit, alius autem quod remotius: et mm sola divina sit de huiusmodi fine propter quem sunt omnia, et propter t|tittm quaeritur quidquid scire desideraIlii*f ab hoc habet quod est principalior H prima, et qtiod finis eius et faciendi gmiora in semetipso est: sicut autem witlRfle noti sunt aequaliter primae et principalis et antiquae* ita neb aequdliter faahint scire: foima enim est per quam ofllcacisskne Scimus, et a qua potissima Hoiantiatum omnium quae est per quid imt res. Formarum autem omnium duces i»l primae sunt illse quae sunt primae intelligentiae rerum ideales: istae enim dicunt «t informant omnes orbium et elementortitn virtuteBi et eas quae sunt in generally et corruptiSi et ad ipsas omnes aliae format resolvuntur, et ab ipsorum imitations in minori vel maiori habent quod form® suiit et quidditas. Propter quod etiam optime Plato enuntiat de eis., quod Itaus deorum opifex et pater producit Mm ex seipso sicut sementem esse et vitro et sensus et rationis et intelligentiae. Kt cum has formas solus eonsiderat primus Philosophus, ab eis habet quod ipse nolus attingit ultimum scientiae quod est flciontife virtus. Licet igitur mathematicus quasdam eousideret quidditates, sicut eius quod out letragotiizare, et physicus etiam connideriet quassdanii illae tamen non sunt primee: et ideo non sunt ex se scire fa cientes: quia non subsistunt intra sola subiectae rei principia, sed concepta sunt cum his quae determinant subiectum mensuris: et quaelibet licet substantiae non sint, et haec sunt accidentia qua aliquo modo faciunt ad cognitionem eius quod quid est sive substantiae physicorum: sed haec edgnitio est ex posteriori, et ideo non est potissima nec prima: talia tamen quia eorum esse et natura intransmutabilis est * sunt circa generatitines et actus et complementa qtise sunt gerierationtim finest in quibus id quod generator, est in esse et perfectum, et sunt citra omnem transmutationem; et quia omnium talis iriotus est moventis, et <3st actus eius quod movetui*, ita talia propria cognoscuntur ex movente et materia: fornia enim in his in idem coincide cum fine, et forma in fieri est motufe in talibus, et est concepta cum materia quae mutatur principaliter: ergo physicus considerat moventem quemdam et material*^ et considerat formam non separatam a materia i ergo moventis est et materiae: propter quod neque principalis est nec virtus scientiae in faciendo scire. Sed mddum oppositum in his habet prima philosophia propter considerationem antiquissiffii finis et primae substantias formalis et qiiidditatis, Sicut diximus: fet quia sic in his moveris et tnateria oppdtiitUr fini, ideo secundum dictos modos demonstrare per diversitatem inductarum causarumi erit alterius et alterius scientiae: et quamvis philosophia prima demonstret per causatii quae principium est movenSi tamen tantum considerat primum mdvens immobile* quod per suam formam quain intra se substantialiter habet, agfendo ad formam, facit scire substantiam: sicut cognoscitur domus ex forma domificantis in quantum domificans est, et sanus ex forma medici sanantis in quantum est sanans: et si utitur materia in demonstrando, illam inducit per analogiam relatam ad formam quae confusa est in ipsa: quia aliter non esset principium 476 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

cognoscendi aliquid. Et patet clare qualiter primus Philosophus usum moventis et materiae ad formam refert et finem: sicut etiam domus cognoscitur de efficiente secundum actum formae moventis et materiae relatae ad formam, et per formam quae est actus efficientis, et finem qui est efficiens ultimum intentum ad quam famulantur ligna et lapides et quaecumque aliae partes secundum modum sibi proportionatum: cum tamen ille finis sit in prima causa domus sicut in duce omnium illorum: et sic est in omni anima agente formas membrorum ex suis formis quae in ipso substantialiter existunt, et sunt virtutes eius: et similiter est in omni causa universaliter agente formas multitudinis ad unum universalem finem ordinatas. Patet igitur, quod licet physicus omnes inducat causas et physica doceat per eas, non tamen ipse potissime facit scire: neque est primus Philosophus, sed doctus et ordinatus et persuasus est a primo. Et similiter licet nunquam assignetur a sapiente causa quae non est, tamen assignatur ab ipso potissima causa quae est: nec a numero causarum inductarum dicitur sapiens, sed potius quia inducit primas quae non docentur per alia quae sunt ante ipsas. Opus autem sapientis quod ab Antiquis determinatum est, intelligitur quod fidem facit sapiens de unoquoque prout res se habet: et ideo cum naturalia doceat, haec ulterius non docerent, nisi docta essent per divina: et sic facit fidem sapiens. Et hoc etiam modo sapientia virtus esse scientiae dicitur et ultimum. Igitur sic ipsius inducitur et deducitur per disputationem et determinatur tertio quaesitum. CAPUT III. Et est digressio declarans secundum quwsitum ex rationibus posteriorum Peripateticorum. Rursus autem revertentes ad secundum superius inductum problema, quaeremus utrum unius et eiusdem scientiae sit cognoscere substantiae principia demonstrationis universalia, ex quibus omnes scientiae demonstrant quae quidem in hac sapientia communes opiniones dicuntur, eo quod non supponitur, sed inquirendo disputatur de ipsis: et ideo per modum opinionis quae est non confirmatus habitus, accipiuntur, et non per modum intellectus. Hae autem ab Antiquis demonstrationes vocantur: ideo quod omnis demonstratio fit per eas. Quaesitum igitur principale in hoc capitulo est, quod dictum est: sed adiungi iterum hoc quaesitum ad quartum oportet, quod si detur non esse unius scientiae determinare de utrisque his, tunc oportet quaerere quae scientiarum sit appellata prima philosophia quam hic inquirimus ? Oritur autem haec quaestio de principiis ex hoc quod omnium primarum propositionum complexio fit ex primis et simplicibus substantiae principiis, sicut omnis coniplexus et compositus intellectus fit ex simplicibus; quia sicut Empedocles de talibus, quod germanorum primorum omnia capita fuerunt prius sine cervice, et postea per amicitiam colla coniuncta sunt indissolubiliter. Capita autem vocat primas causas simplices: cervicem vocat compositionem: et germanitatem vocat habitudinem proximam primorum ad invicem, sicut quando praedicatum est ratio subiecti, vel e converso: et huius amicitiam vocat naturalem talium inch LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 177 nutionem: et colla vocat eorum quae couiuncta sunt necessitatem. Cum ex primis simplicibus principiis ita eomponantur, et ex tali compositione faciant scire «t doceant, videntur ad idem genus scienim pertinere cum primis substantiae principiis. Hoc autem et hoc efficiens probalur per hoc quod talia principia demonntrationum non sunt in genere aliquo nffirmantia vel negantia, sicut est idem quod impossibile est simul esse et non esse, aut quod nomina finita significant, nut quod nomina infinita non significant, ut huiusmodi: haec enim nullum sibi penitus vindicant determinatum genus. Si igitur extra genus omne sunt, videntur osse circa esse et non esse simpliciter: osse autem et non esse simpliciter non considerat nisi sapientia ista: et ideo videtur quod ad istam sapientiam pertineat Hcientia istorum, ad quam pertinet cogniiio et theoria entis. Amplius quaecumque demonstrative docentur, docentur ex talibus opinionibus primis: docere autem universaliter non est nisi huius scientiae: cognoscere igitur de talibus ex quibus universaliter docetur omne quod demonHtratur, non est nisi huius sapientiae primae. Si autem hoc concedatur, in contrarium huius sunt quaecumque in ante habitis secundum verba Aristotelis beneobiecta sunt, et haec dimittantur. Praeter autem omnia illa, hoc esse videtur, quod omnis qui aliquid docet, ex aliquibus principiis docere videtur hoc: et illa principia non demonstrat, quia aliter demonstratio, iret in infinitum in ante sumendo: videtur igitur quod sicut omnes aliae scientiae, ita et prima philosophia supponere habet propositiones primas. Hoc autem iterum videtur inconveniens: quia ex quo inquirit de causis primis et principiis ex quibus oriuntur complexiones primarum propositionum, et affirmationes et negationes, oportet quod etiam inquirat de propositionibus primis: et si inquirit, oportet quod per disputationem stabiliat et probet esse earum. Non enim potest dici, quod alia scieiitia inquireret de principiis demonstrationum quam illa quae inquirit de ente primo et principiis eius: quia, sicut diximus, propositionum primarum complexio est compositio primorum simplicium intellectuum entis primi et principiorum eius: et ideo aeque primae secundum theoriam sunt propositiones primae cum principiis entis primi secundum materiam et eodem genere prioritatis. lncomplexum enim etcomplexum prius et posterius non causantur in rerum generibus, sed in intellectuum compositione tantum. Hoc autem in huius libri sequentibus erit manifestum. Non igitur posset assignari rationabiliter quae scientia esset de primis propositionibus ab ea quae est de principiis primi et principalis entis. Et ideo procul dubio quaesiti huius ve Sol"tio. ritas est, sicut et inevitabiliter probatum est, ad istam eamdem pertinere cognoscere non modo per usum, sed per inquisitionem tam de principiis substantiae quae est ens primum, quam etiam de principiis primis demonstrationum ex quibus omnes demonstrant universaliter. Sed inquisitio de eis duplex est ad hominem scilicet, et ad rei naturam: et prima quidem melius fit deducendo ad impossibile, si protervus et errans fit homo: aut per viam sensus per inductionem, si manu ducendus sit et in via accipiendi scientiam ex nobis notis: aut per terminorum expositionem, si sit ignorans signata nominum: et hoc modo sapiens ille inquirit de principiis demonstrationum. Ex prioribus autem secundum naturam et ostensive nec inquiri nec determinari potest de ipsis, sicut ex necessitate inducta probat obiectio. 178. D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

CAPUT IV: Et est digressio declarans Herat am dispvtationem et determinationem qumstionis tertim. Est autem adhibita praeinductis quaestio tertia, utrum una et eadem scientia est de omnibus substantiis, ut videtur? quia ex quo scitur unumquodque per sua principia prima, ex quibus tota ratio sciendi emanat, videtur illius similiter cognoscere omnes, cuius est cognoscere prima principia substantiae: et sic primae philosophiae est cognoscere substantias omnes. Ex quo etiam patet, quod haec quaestio oritur ex determinatione quaestionis secundae. Amplius principia quidditatum sunt principia substantiae in quolibet,: iam autem in secunda patuit quaestione, quod principia quidditatum quae sunt forma et finis, ex quibus diffinitur omne quod recipit diffinitionem, cognoscit sapiens qui est primus philosophus..: cognoscere igitur videtur substantias et subiecta omnium: subiect a enim, sicut diximus, aut divisione aut diffinitione cognoscuntur. Ad og>osi Sed si hoc conceditur, videbitur prima philosophia esse sufficiens ad omnia scienda, et omnes aliae videbuntur superfluae scientiae: quoniam accidentia propria sciuntur per sua subiecta, cum subiectum non solum substet accidentibus, sed etiam sit causa eorum, et in diffinitione accidentis loco differentiae ponatur et actus: cognitis igitur in prima philosophia omnibus subiectis et passionibus omnium substantiarum sive subiectorum., superfluae erunt omnes particulares scientiae: in omnibus enim illis, sive sint scientiae quia, sive scientiae quid et propter quid, unius et eiusdem scientiae est consideratio subiectietpassionis: in omnibus enim illis ex communibus conceptionibus speculatur accidens esse in subiecto. Si vero diceret aliquis, quod prima philosophia non esset omnium substantiarum, sed quarumdam, sicut Platoni videbatur dicenti, quod sit substantiarum separatarum non sensibilium, videtur hoc esse inconveniens. Cum enim ipsa sensibilitas videatur esse passio substantiae, videtur ipsa substantia subiecta sensibilitati non dependere nisi ex ipsis principiis substantiae secundum se sumptae, quae abstrahit a substantia sensibili: et sic iterum redit, quod omnis substantia est de contemplatione eius de cuius contemplatione est cognoscere principia substantiae secundum se sumptae: et si cognoscere habet subiecta, habet etiam cognoscere accidentia: et sic secundum prius inducta videbuntur aliae scientiae esse superfluae. Est autem huius quaesiti determinatio, solutio V i queesiionla quod cum quaentur utrum una et eadem sit scientia omnium substantiarum, potest quaeri de substantia in eo quod substantia est: quia sic est primum ens ad quod omnis alia reducitur multitudo accidentium: et sic etiam quaecumque sunt substantiae determinatae, dependent secundum theoriam veritatis ab ista substantia: et hoc modo ista sapientia quae est de causis et principiis eniis et demonstrationum, una et eadem sit existens de omnibus substantiis. Si autem substantia in ambitu toto accipiatur suae praedicationis, prout omnis substantia stat interminis generalissimi et individui, sic una scientia quae essentialis pars est theoriae, non est de omni substantia: est tamen una quae docet modum theoriae scientia de omnibus substantiis. Sed haec est pars rationalis scientiae quae coordinationem docet praedicabilium exeuntium ab uno primo praedicato: accepta enim substantia in huius praedicationis ambitu, non habet eadem nec univoca principia secundum esse: quia non sunt eadem nec unius rationis principia mobilis et immo LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 179 bilis, neque sunt eadem vel unius ratioIMH principia corruptibilis vel incorruptibilis substantiae: propter quod quaedam principia substantiae diffinientia ipsam Hunt separata, et quaedam sunt cum materia concepta: et horum non est una.wiontia et eadem: propter quod etiam non sunt eaedem omnes substantiae pasniones. Quod igitur dicitur prima philosophia nola cognoscere principia substantiae, hoc quidem verum est de substantia quae ens iml, ad quod sicut ad subiectum et causam wfortur accidentium multiplicitas, et ad quod secundum ordinem principii redudtur totius determinatae substantiae communitas: et sic est de omni substantia et accidente una scientia quae est prima philosophia. Aliae tamen scientiae particulars necessariae sunt, quae substantiam determinatam secundum esse considering, et per principia concepta cum materia et motu determinant de ipsa, quod non facit prima philosophia. Sic enim Hubstantia habet multas passiones quas non habet in quantum est ens primum et nliorum existentium principium. Nec est verum quod sensibilitas sit passio subHtantiae, sed potius est differentia constiluens cum motu et materia conceptis Htibstantiam. Sicut enim de talibus formis dixerunt Peripatetici, Porphyrius, Alexander et Avicenna, essentialiter sunt qualitates virtutem substantiae habentes: necundum autem doctrinam Aristotelis, huiusmodi formae sunt verae substantiae, et nominant formam cum virtute naturuli quam habet ad agendum vel patienilum: propter quod secundum nomen qualitates et passiones dici videntur. Haec igitur huiusmodi est determinatio quaentionis: sicut enim ad alia quaesita, ita etiam necesse est ad hoc quaesitum referri quod quarto quaesitum est. Si enim aliquo modo una est scientia de omnibus Hiibstantiis et aliquo modo plures, surgit quaestio utrum omnes dicantur primae tmpientiae aequaliter, vel non? Et si non, lunc quaeritur quae illarum sit vocanda sapientia ? Et constat quod* secundum praedeterminata, non ornnes sapientiae sunt dicendae, sed ea sola quae est de substantia quae est ens primum et omnium principium. Nec omnes de substantia scientiae sic cognatae sunt quasi unius et eiusdem generis, sed affinitate cum philosophia in hoc quod sua principia stabilimentum habent ab ea quae est philosophia prima, sicut omnis substantia stabilitur a principiis primae substantiae quae est ens primum et universi entis principium. Haec igitur est determinatio inductorum. CAPUT V. Et est digressio declarans septimum qusesitum aliter quam supcrius disputatum est. Praedictis autem adiiciendum est quod septimo quaeritur, utrum videlicet primae philosophiae circa substantias theoria est, aut etiam circa omnia ea quaecumque per se accidunt substantiis ? Haec cum praeinductis fere habet eamdem determinationem. Oritur autem haec quaestio ex, immediate quaesito: quia dicto quod prima philosophia est de omni substantia reducta et resoluta in eam quae est primum ens et entium principium, surgit quaestio utrum eodem modo etiam sit de omnibus differentiis passionum omnis substantiae vel non, ut si dicamus quod substantiae subiecta sunt corpora mathematica, et similiter lineae quae secundum Platonem substantialiter constituunt sup erficies, quae sunt substantiae constituentes corpora? tunc prima philosophia erit de his secundum quod resolvuntur ad substantiae, quae est primum ens, substantialia principia. Tunc igitur quaeritur, utrum etiam sit de per se accidentibus istarum 180 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

substantiarum subiectarum de quibus sunt demonstrationes mathematicae, aut alterius scientiae est accidentium horum speculatio ? Si enim detur quod est de horum per se accidentibus sicut de substantiis subiectis, tunc prima philosophia erit demonstrativa quaedam sive particularis considerans ens in parte et substantiam particularem: quia accidcns determinatum non inest immediate nisi subiecto determinato. Non autem videtur demonstratio esse primae philosophiae si sic quid, sive aliquid est, sed de eo quod simpliciter est et accidentibus eius. Haec igitur est disputatio et causa praeinductae quaestionis, quam aliter in praecedentibus dis— putavimus sequentes Averroem, qui in alio intellectu eam exponit, et videtur sua expositio verum Aristotelis inteliectum non tangere: quia parum est quaerere, utrum unus et idem modus sciendi sit subiectum scire et accidens, et talis quaestio non est de principiis: sed prout hoc disputatur, quaestionis habet rationem et est de principiis. Adhuc autem non est inconveniens passionem concludi de subiecto per diffmitionem subiecti,si subiectum non ut subiectum tanium, sed ut subiectum et causa passionis diffiniatur: quod tamen Averroes habet pro inconvenienti. Solutio Est igitur huius quaestionis determina laistionis... 1 . ... 1. ,. tio, quod prima pnilosopliia aliquo modo est de substantiis omnibus, sed non est de omnibus accidentibus: quia accidentia determinatarum substantiarum non emanant de ipsis secundum quod reducuntur in ens primum, sed potius prout cum materia determinata conceptas habent rationes, et ideo de talibus substantiis concluduntur. Hoc autem patet in simo et claudo et omnibus accidentibus determinatarum substantiarum subiectarum. Per haec igitur patet determinatio quaesiti. CAPUT VI. Et est digressio declarans determination nem octavi, noni et decimi qimsitorum prius inductorum in ante habitis. Dixit autem Aristoteles quod si divcrsae sunt scientiae considerantes subiect a et accidentia, quod hoc reddere erit valde difficile: quoniam si accidens (ut diximus) causatur a substantia, et est substantia loco determinantis differentiae in diffinitione ipsius, non potest cognosci accidens sine substantia, sed accidens non proprium cognosci non habet a scientia quae est aliquo modo omnium substantiarum., sed cognoscitur de his quae fluunt immediate ab ente quod est subiectum primum, vel ab eo quod convertitur cum eo sicut est unum: et ideo cognoscitur de eodem et diverso, similiet dissimili, aequali et inaequali: quia unum in substantia causat idem, et unum in quali substantia secundum qualitatem causat simile, et unum in quanta substantia secundum quantitatem causat aequale: et quia haec a primis fluunt, ideo etiam a prima habent determinari philosophia. Adhuc cum omnis divisio fiat per oppositionem, et oppositio sit causa prima diversitatis eorum quae exeunt ab uno primo, in quo sunt potestate, erit eiusdem scientiae primae determinare diversum et dissimilcet inaequale, quae causantur ex hoc quod dividenda prima comparantur ad invicem. Et si accipiatur comparatio in formis primorum dividentium, invenitur quod contrarietas formarum est causa divisionis: et sic iterum ad eamdem scientiam de contrarietate pertinet considerare. Si autem dividens primum comparetur primo diviso, LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 181 mirget natura prioris et natura posteriori*: et tunc eadem scientia tractare habet «lt% priore etposteriore: et sic contrarietas in actu in his quae idem sunt potentia, causa est diversitatis in substantia: et causa dissimilitudinis in qualitate, et cau9111 inaequalitatis in quantitate. Et cum comparator haec contrarietas ad id in quo conlraria simul sunt in potentia, causa cat prioris et posterioris secundum naturum. Et sic terminator id quod octavo queritur et no.no et decimo. Sed dubitatio incidit: quoniam de his omnibus determinantdialectici ex probahilibus facientes perscrutationem: et nos iam ante diximus, quod dialectica non i!Hl aliqua pars essentialis philosophiae: unde videri posset alicui, quod adsapientiam primam, quae potissima est pars theori© et dea scientiarum, tractare de his Il non pertineat. Sed hoc facile solvitur IPI per hoc quod dialectica et prima philosoifi pliia saepe sunt eadem et de eisdem traS etantes: sed dialectica inquisitiva est '• f* (it ideo' facit interrogationem per inesse nicut accidens, vel inesse sicut praedicatum substantiate non convertibile, vel inesse sicut praedicatum convertibile ad quod consequitur idem: et ideo inquirit non de natura talium praedicatorum, sed potius quid cui insit secundum horum pnedicatorum rationes: et ideo ex proliabilibus oportet dialecticum procedere, quia non quaerit rei naturam per essentialia illi naturae convenientia: et propter eamdem causam non est philosophus, *cd potius docens modum philosophandi. Sed sapientia prima de natura horum inquirit per ea quae essentialia sunt ipsis iiaturis istorum, sicut nos iam in hoc eoilem capitulo naturas et origines horum onlendimus: et ideo patet quod aliter Iractat de his primus Philosophus, et alitor dialecticus. Hoc igitur modo sunt determinatae hae quaesiiones: nec opinor vera esse quae dicit Averroes in talibus, quod scilicet dialecticus et primus PhiloKophus communicent in probabilibus rationibus. CAPUT VII. Et est digressio declarans disputationem et determinationem undecimse et duodecimm qusestionum. Iuxta haec quae dicta sunt, quaeremus id quod undecimo loco posuimus: et hoc est quaerere de his quaecumque his eisdem quae enumeravimus, accidunt. Quamvis enim aliquibus videatur hoc incredibile, si accidenti aliquid accidat, eo quod videatur abire in infinitum: tamenhuiusmodi accidentibus primis qualia determinavimus, multa accidunt: eo quod quodlibet istorum multipliciter est dictum: et quaedam conveniunt eis per se praedicata de ipsis, quaedam autem per accidens sunt attributa eisdem, et ipsa accidentia quibusdam per se, quibusdam per accidens conveniunt secundum quod per accidens convenire dicitur, quod per aliud convenit, sicut patebit in quinto huius sapientiae libro. Ex quo enim multipliciter dicitur unum et ens quae sunt prima quibus haec accidunt, oportet etiam quod accidentia eorum multipliciter dicantur tali multiplicitate quae est principii multiplicitas., scilicet quod quodlibet illorum primo quidem sit in uno, et posterius in aliis,: et tunc in ambitu illius multiplicitatis in accidentia et prima dicentur multipliciter, in qua multiplicitate multa conveniunt uni et eidem in uno suae multiplicitatis modo, quae non conveniunt ei in modo alio multiplicitatis eiusdem. Propter quod etiam id quod duodecimo est quaesitum, his adiungemus, quod est, utrum unum uni sit contrarium vel non ? sicut unum videtur contrarium esse multo et pauco: et multa sunt huic similia, sicut voluntario in moralibus opponi videtur tam involunta 182 D. ALB. MAG. (3RD. PRiED. rium per ignorantiam quam etiam voluntarium per violentiam. De omnibus enim his oportet determinare ad quam scientiam pertinet tractare de istis: constat enim ex his quae iam ante determinata sunt, quod primae philosophiae est determinare de primis. Non autem sufficienter determinatur de ipsis, nisi determinet ambitum communitatis eorum: communitas autem primorum quae sunt unum et ens, non est communitas generis, sed potius eius quod per prius et posterius dicitur de multis. Oportet igitur primam philosophiam omnes tales primorum determinare multiplicitates: non autem sufficienter determinatur de multiplicibus, nisi etiam ostendatur quid accidat omnibus his in quibus aliquo modo per suam communitatem est primum multipliciter dictum. Oportet igitur philosophiam primam determinare de accidentibus omnium supra dictorum: et per hanc rationem etiam habetur vera ratio quare in prima philosophiasimul oportet tangere distinctiones multipliciter dictorum. E contra autem videtur quod si determinantur accidentia eorum in quae dividitur multipliciter dictum, cum ea in quibus dividitur multiciter dictum sint entia determinata, videbitur prima sapientia determinare accidentia omnium determinatorum: quod superius dictum est esse particulars speculativae quae considerat ens determinatum: hoc enim accidens si secundum ipsum et per se convenit sive accidenti, sive subiecto, de particulari ente emanat: et sic convenit scientiae particulari. Huic autem occurrit quod non quodcumque determinatum ad scientiam pertinet particularem, sed potius id quod tali forma determinating quae per esse et rationem vel per esse solum est in sensibili materia. Si enim aliquid per divisionem determinetur ad speciem quae nec secundum esse nec secundum rationem et esse sit in sensibili materia, quantumcumque determinetur, tamen adhuc ad considerationem metaphysici pertinebit; sicut hoc ipsum quod vocamus inteUigentiam secundum rationem determinatum esse habet, et tamen est de consideratione Philosophi primi: eo quod sua forma non concretam habet rationem, sed potius separatam. Quod autem dicitur, quod si accidens accidat accidenti, quod hoc abibit in infinitum, non est verum in his quae per se accidunt, sicut patet cum dicitur quod numero accidunt par et impar, et pari et imparl multa accidunt, quae omnia determinare habet arithmeticus. Quod autem multa accidunt pari et imparl, patet cum par dividitur in pariter parem, et in pariter imparem, et similiter impari et unicuique illorum accidunt multa. Similiter autem rectum et curvum accidunt lineae, et lam recto quam curvo multa accidunt, de quibus omnibus tractat geometer. Similiter igitur tractabit Philosophus primus de per se accidentibus primorum, et de accidentium accidentibus omnibus, et tanget omnes multiplicitates eorum, et utrum unum uno opponatur, velplura uno opponantur, et quaeret de omnibus his secundum naturas ipsorum et non per signa et icotes praedicatorum quae in multis inveniuntur inesse. Istae igitur sunt quaestiones duodecim quae sunt de principiis primis secundum quod theoria veritatis philosophiae est de ipsis, sicut diximus in huius libri principio. CAPUT VIII. Et est digressio declarans decimo tertio loco qasesitum. Iam autem quaestiones quae de ipsis sunt principiis aggrediamur. Primum autem tangemus eas quae de ipsis sunt substantiis principiorum, quaerendq in quo genere substantiae quaerenda sunt principia. Primum igitur id quod decimo LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 183 t(H*tio loco superius positum est, tangainus, utrum scilicet principia et elementa genera sint quae sunt principia formalia, nut principia sunt illa materialia in quae nocundum materiam dividitur sirigulum uxistentium ? et hoc est quaerere, utrum principia et elementa rerum primarum Hint in genere substantia© formalis, aut in genere substantiae materialis? Stoicorum enim studium videns, quod forma <lat esse et per formam res est id quod cst> et <pod esse proprius actus et effeclus est essentialis formae, et quod in forinis prima sunt genera universaliora, adhuc autem, quod res omnes cognoHcuntur per formas suas secundum hoc quod sunt, et quod haee notitia incipit a generibus primis, dixerunt genera esse principia et elementa existentium, Amplius autem viderunt aliud esse primcipium, et aliud principiatum, et aliud id in quo principiatum est id quod principiatur a principio et elemento. Cum igitur esse singulorum sit id quod principiatum est, subiectum autem sive materia sit in quo fundatur esse quod principiatum est, neutrum horum erit esse principium et elementum: et cum in re nihil sit praeter hoc nisi forma, relinquitur quod forma est esse et entis principium et elementum. |i »I»|K*L E contra autem Epicurei, considerantes omne esse per generationem de materia educi, et diversa compositione eorumdem elementorum diversa fieri, sicut patet in diversa compositione litterarum ad orationes diversas constituendas, et in diversa compositione simplicium ad diversitates complexorum, et in diversa compositione primarum propositionum ad diversitatem syllogismorum, et in diversa compositione elementorum ad diversitatem complexionum, pronuntiaverunt materiam et partes materiae principia esse et elementa eorum quae sunt: et sicut in ante habitis diximus, has sententias non ad unum referebant intellectum, cum nec Stoici formam dixerunt esse in materia, sed a datore extrinseco: nec Epi curei dixerunt mateiiam in se forinani habere, sed diversa disgregatione et aggregatione fieri generationem. Nos autem, secundum Peripateticorum solutio peritiam, in ante habitis diximus quid qu8estI0ni de hac tenendum est quaestione. Hoc tamen hic adiungamus, quod materia nullo modo potest esse generationis aut entis principium, nisi secundum analogiam ad formam: ad formam autem non habet analogiam nisi per formae esse imperfectum et indeterminatum et confusum existens in ea: propter quod ipsa non est substantia simplex: et si ut substantia simplex acciperetur, non potest esse mutationis subiectum, cum mutatio sit forma facta post formam continue: nec simpliciter accepta esset entis principium, cum omne ens perfectum principietur ab imperfecto secundum idem esse: imperfectum autem secundum idem esse perfect! sumptum est eiusdem formae cum perfecto secundum modum et esse different: et sic materia est principium esse et generationis subiectum. Sic autem accepta habet potentiam ad actum formae et operationes: et si intentio huius esse per intellectum accipitur, haec intentio est genus secundum quod genus est primum subiectum confuse et indeterminate, et potentia in se habens differentias quibus determinatur et perficitur potentia eius. Peccatum igitur Epicureorum fuit materiam ut substantiam simplicem accipere, et eam sic principium et elementum entis esse dicere. Stoici autem peceabant in hoc quod formam ab extra venire esse dixerunt. Secundum autem ilium modum nec est esse principium, nec cum materia facit unum nisi congregatum. Non enim est unum et idem, nisi quod prius est in potentia sit idem numero postea in actu, licet secundum modum et esse sit differens: idem autem numero sic non est materia cum forma simplici: et ideo non fieret ex istis unum nisi congregatione unius cum alio. Propter quod forma extra materiam sumpta diei esse principium et elementum non potest. In* 184 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

materia autem sumpta est ipsa finis generations et actus materiae, et principium esse et distinctionis ab aliis: propter quod est idem quod differentia secundum rationem differens. Sic igitur patet qualiter forma sit principium, et qualiter materia, et qualiter in idem concurrit diffinitio data per materiam et formam cum ea quae datur per genus et differentiam. CAPUT IX. Et est digressio declarans intellectum decimm quartse qusestionis prius propositi. Ex isto autem aliqualiter innotescit quod decimo quarto quaesitum est. Si enim genera per aliquem modum principia sunt et elementa entium, cum in formis illae quae sunt magis universales, influant secundum causalitatem, non influentibus minus universalibus, et non e converso, videtur maxim e universales esse per se principia et elementa, et minus universales non esse per se principia, sed per maxime universales. Amplius autem in motu ad formam, illa maxime est principium ante quam nihil est in motu: haec autem est maxime confusa et indeterminata: sed sicut est in fieri, ita est in esse et in entibus: maxime igitur universalia videntur maxima principia: sunt autem maxime universalia unum et ens: igitur haec videntur esse principia entium prima. Non huic obsL stere videtur, quod unum et ens non sunt genera: non enim praeinducta ratio probat universalia esse principia per hoc quod sunt genera, sed per hoc quod sunt prima essentialia: prima autem essentialia esse uni et enti maxime convenit. Adhuc autem in ratione principii, esse videtur ante ipsum nihil esse, et ex eius esse sequentia constitui: sic igitur ad omnia sequentia se habent unum et ens. Ex his igitur et huiusmodi rationibus Stoici unum et ens esse dixerunt principia et elementa entium. In contrarium autem huius Peripateti Ad opp«mi eorum obiicit subtilitas, dicens omne quod est principium entium, aut in quid, aut in quale esse praedicatum de ipsis. Et siquidem in quid sit praedicatum, oportet ipsum esse principium ut subiectum primum quod primum est ad esse potentia ad primum subiectum. Si autem sit praedicatum in quale, oportet tamen illam qualitatem esse substantialem sicut est actus rerum et differentia: et ideo dicunt illam verissime esse rerum substantiam et entium formam. In his autem principiis neque potentia est actus neque actus potentia: et idem compositum non est aliquod istorum, sed naturae differentes et a se invicem et a composito sunt ambo praedicta: unum autem et ens sunt naturae, non differentes ab aliquo eorum quae sub ipsis accipiuntur: non igitur possunt esse principia et substantiae existentium. Quia autem quaestio superius inducta quaesivit utrum universaliora genera magis sint principia vel specialia magis, ideo etiam de hoc aliter quam superius oportet disputare. Stoici enim magis " universalia genera magis dicebant esse principia, turn propter hoc quod sunt priora, turn propter hoc quod magis sunt simplicia et in pluribus inventa, turn quia etiam ab aliis separata sunt non ab aliis dependentia, sed alia ab ipsig*: et maxime quia primae causae magis sunt propinqua cum omnis denominatio fiat ab aliquo propriorum: talia autem non sunt materiae vel specialissima. Cum enim prima causa aequaliter se habeat ad omnia, et aequaliter omnia praehabeat in seipsa, in ea quae maxime aequaliter se habent ad entia et maxime praehabent ea, maxime sunt principia. His autem adhuc addebant rationem, cuius sophisma non videbant, dicentes hoc non posse esse principium LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 185

quod per aliquem modum est in alio, et ixlucitur de ipso: species autem omnes et iliflerontias per aliquem modum videbant unite in genere, et per intellectum eduf law de ipso esse: propter quod suballiirna ot ultima specialissima nullo modo clieohant esse principia. E contra Peripatetic! dicebant naturam eam et substantial! secundum hoc quod differens est iubntantia a natura generis, non esse in genere, nec educi eam de ipso, sed secundum esse potentiale forma et differentia cmt in genere et ad esse accidentale tulucitur de ipso: et ideo prior est actus potentia substantia et ratione. Est autem i»t aimplicior, cum non dividatur nisi per ittcidens, scilicet quantitate materiae, et mi ratio sua secundum unumquodque dividentium eadem. Similiter autem et operatio substantialis. Genus autem cum ilividatur potentia divisione, et cum potentia perfecta per actum secundum uiiumquodque dividentium ratione effirialur alia et alia, erit etiam substantialis operatio altera: eo quod omnis potentia determinatur per analogiam ad actum: i*l HIC divisibilius est genus quam differentia: et licet in pluribus inveniatur hoc, non est ratione simplicitatis, sed ratione divisibilitatis quam diximus: et quod dicitur separari ab aliis et non alia nil ipso, et ideo prius est natura et intellectu, dicendum quod verum est hoc, quod prius est his quorum est primum, vl haec sunt species constitutae, sed non vni principium naturae illius quae est differentia et. actus; et forma, et ideo non neparatur ab ipsa sicut prior natura, sed nicut imperfectum a perficienle, et sicut confusum a determinante, sicut separator dualitas aqualibet specie pluralitatis ronstitutae per aggregationem, et sicut Heparatur trigonum a qualibet figurapluriuih angulorum in qua est secundum quantitatem et quantitatis divisionem, quando per formas numerorum et figurarum. quantitatis continuae et discretae lit divisio. Secundum hanc divisionem dualitas et trigonum non dividuntur, sed sunt quasi prima subiecta quae formis diversis constituunt species discretorum et continuorum. Hoc etiam modo scitur, quod actus et forma et differentia propinquior est motori, et genus propinquius materiae, eo quod actus est divinum et optimum et desideratum quod pluribus bonitatibus cum primo convenit motore, et est melius eadem de causa et perfectius, non dependens ad aliquid, sed potius ad quod est aliorum dependentia: et hic est verus Peripateticorum intellectus et subtilis: et secundum hunc intellectum propinquiora genera sunt magis principia: et ut generaliter dicatur, quodlibet generum eo magis est principium, quo magis ultimas differentias participate CAPUT X. Et est digressio declarans intellectum decimm quintrn qusestionis prius induct se. Continua autem cum his dubitatio quae omnium est difflcillima propter rationum ad utramque partem obviantium difficultatem, et ad considerandum maxime necessaria, eo quod est de essentialibus et primis principiis, et est ea quae decimo quinto inducta est loco in ordine quaestionum superius inductarum, de qua tamen iam aliquid in praeinductis est disputatum. Haec autem quaestio est, utrum illa quae secundum se est causa et principium substantiae quae forma vocatur, sit aliquid praeter materiam, aut non sit aliquid praeteream?Inhac autem quaestione diu contenderunt duae sectae Stoicorum et Epicureorum, dicentibus Epicureis nullam penitus esse causam praeter materiam, Stoicis autem formam praeter materiam causam esse asserentibus. Nec 186 D. ALB. MAG. ORD. PIWED.

haec quaestio quaerit utrum forma sit allquid separatum a materia ? sed utrum aliqua substantia diversa ab ipsa ? Cum enim materia sola principium sit individuationis, et nihil sit singulare nisi materia vel per materialised nihil est forma prater materiam, sed est quidam motus materiae resultans ex ordine et composition et figura materiae, sicut dixerunt Democritus et Leucippus, nihil erit in re nisi singulare. Et cum haec infmita sunt, et infinitorum non est scientia, non erit scientia aliqua de rebus: eo quod non est scientia alicuius nisi per id quod est unum in multis et de multis, et hoc non est materia, quia materia non est unum in multis et de multis. Adhuc autem esse perpetuum et immobile non est nisi unum: materia autem habet esse perpetuum et immobile in omnibus: igitur hoc esse est unum: eo quod ipsa ante omnem mutationem est et motum, et post omnem mutationem et motum eadem permanens, sicut alibi saepe probavimus: est igitur materia perpetuum quid et immobile secundum substantiam: a forma igitur non recipit esse aliquod. Cum igitur forma non sit inventa nisi propter esse quod confert, videtur propter nihil penitus forma esse inventa: forma igitur non est aliquid in genere causarum prater materiam. Amplius ex duobus diversis in natura et esse non fit unum aliquid secundum esse et naturam; propositio enim per se nota est, quod ex uno simplici fit unum, et ex duobus diversos modos habentibus in causando nunquam fit unum: ex materia et forma fit unum non congregatione, sed natura et esse: igitur forma unum videtur esse cum materia, licet modo quodam differat: et haec ratio maxime movebat Epicureos. Adhuc autem inducebant quod quidquid est in re est singulare: singulare autem est incommunicabile: forma autem ab omnibus a quibus esse ponitur, dicitur esse communicabilis et communis: igitur nihil est in rerum natura de formis. Substantia autem omnium rerum aliquid est in ipsis rebus. Cum igitur non sint nisi duo essentialia rerum principia, forma scilicet et materia, non videtur aliquod esse principium rerum praeter materiam.. His igitur etsimilibus rationibus quidam cum antiquis Epicureorum Philosophis consentientes dicunt formam nihil peaitus esse praeter materiam. Contra quod Stoici obiicientes, dicunt quod si verum est quod inductum est, perire scientiam, et perire intellectum, et perire id quod est per naturam: scientia enim non est nisi per id quod unum est in multis, sicut praeinductum est: intellects autem non est de hoc quod sentitur, sedpotius de hoc quod per abstractionem accipitur ab intellectu: non autem fit abstractio materiae a materia, sed potius formae a materia: igitur forma est aliud a materia. Intellectus enim fit per id quod idem et unum est in multis similitudo essentialis eorum: hoc autem non est materia: quia non est una materia in multis, sed potius diversa, quae diversitas causa est diversitatis numeri in eis. Esse etiam perit ab existentibus si non sit forma: esse enim actus est alicuius essentialis causae: non autem est actus causae illius quae se habet ad esse et non esse: ad esse autem et non esse se habet potentia: materiae igitur esse non est actus sive effectus materiae. Oportet igitur ponere formam praeter materiam, cuius effectus sit esse. His igitur et huiusmodi rationibus forma ponitur esse causa praeter materiam. Et quod materia ponitur unum quid et perpetuum et immobile, hoc est verum quantum ad hoc quod non mutatur vel movetur ab esse vel ad esse materiae, sed non quantum ad hoc quod non mutetur secundum esse et esse sicut mutatur subiectum mutationis et motus, et propter hoc esse necessaria est forma. Similiter etiam unum fit ex materia et forma non in eo quod haec duo sunt substantiae differentes secundum seipsas, sed in eo quod materia analogiam habet ad formam, per hoc quod forma secundum esse confusum et LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill m

Imperfectum est in ipsa. Idem enim quod ml in potentia, fit in actu: et ideo idem et non congregatum fit ex potentia et nctu. Propter quod etiam diffinitio comiiluctens potentiam et actum est unum n^cundumesse et non multa: licet etiam in ro existentia singularia sint et incomiiiunicabilia, tamen forma accepta propter rem cuius est forma communis est et principium cognitionis, sicut saepe in ante habitis determinatum est. Et tunc itecipitur tribus modis, ante rem scilicet *icut causa formalis, et in re, et post rem pur abstractionem separata ab ipsa, secundum quos modos triplex universale Htoici esse dixerunt, sicut in aliis locis tuupius determinavimus. Hic igitur est iiitellectus decimae quintae quaestionis. CAPUT XI. lit est digressio declarans intellectum decimae sextw qumstionis. Sexto decimo vero loco quaeritur, u(rum forma loco et subiecto et esse se|MI rata sit a materia, velnon sit separata lib ea, sed coniuncta eidem loco et subiecto, esse habens in ipsa, et non ens extra i|i8am? Et haec quaestio est inducta ex coiitrariis assertionibus Stoicorum et Peripateticorum. Stoici enim formas extra materiam separatas esse dicunt, et esse formantes eas quae sunt in materia, et mn quae sunt in materia esse imagines iiuasdam et resultationes et umbras eam m quae verae formas sunt et extra matcriam esse habent: huius suae assertio\\\H multas et fortes afferentes probatio111*8, quarum prima est, quod formae ommm prodeunt ex lumine primae causae, qua3 se habet ad totam materiam sicut artifex, ad totum artificiatum, et sicut formuUva virtus quae est in semine, ad for mationes membrorum. Si igitur sic sunt in lumine causae primae, sunt omnes ante materiam, et extra eam secundum esse et locum: et sic constat omnes formas secundum esse separatas cxistere a materia. Adhuc autem omne formatum habet aliquid formans ipsum quod est extra ipsum, sicut agens et operans est extra patiens et operatum. Cum igitur formae materiales in materia formatae sunt, oportet quod agens et formans sint extra materiam. Hoc etiam argui videtur ex ratione generantis: quoniam generans est dans formam quam superflue dare videtur, si forma est in materia, et cum ipsum generans et movens sit extra mateeiam, videntur formae omnes separatae extra materiam existere. Amplius ad hoc est motus coelestium, ut ex motore primo formas in se defluentes per motus suos activis et passivis influant, et per generationem et complexionem illorum inferioribus explicentur. Si igitur sic discedunt nec descendunt nisi ab his principiis in quibus sunt, videntur formae primitus in his quae extra materiam sunt, existere separatae, et primae quidem formae esse divinae etintellectuales, secundae autem in sitibus et proportionibus periodi, quasi mathematicam ante qualitates activas accipientes dimensionem: in tertio loco subiici passivis et activis sensibilium. Sunt igitur triplices formae, divinae, mathematicae, et sensibiles, sicut Plato tradidit, qui in secta Stoicorum praecipue floruit. Et secundae quidem imagines quaedam sunt primarum, tertiae autem resultationes et umbrae quaedam secundarum, primae autem secundarum et tertiarum archetypus. Si autem obiicitur de formis accidentium, quae non possunt intelligi esse separate, dicunt Stoici nullam esse instantiam: quia accidentia potius sunt esse quam essentiae, nec sunt esse simpliciter, sed modi quidam essendi: et cum in accidentibus accipitur universale quod dicit quid accidentis, est ipsa quidditas non simpliciter quidditas, sed qualitas, vel 188 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

quantitas modum quemdam imitans quidditatis et substantiae: et ideo accidens causatur omnifariam, nec habet talem a primo deseensum, sicut formae substantiates, sed fluit a subiecto cuiuslibet formae substantialis. Addunt etiam Stoici, quod cum in omni substantia naturali triplicem inveniamus modum, unum quidem quod substantia est, alium autem quod determinabilis est et determinata dimensionibus et figuris, tertium autem quod distincta est et distinguibilis affectionibus qualitatum activarum et passivarum, opartet quod isti modi causas habeant ad quas referantur. Quod autem substantia est, non potest habere nisi a primis substantiae principiis, inter quae fons et origo est lux et intellectus causae primae: fons autem et origo omnis mensurae et figurae est dimensio et figura periodi. Cum igitur in his sicut in moventibus et instruments sui esse est substantia, mensurabilitatem accipit et figurabilitatem: in materia autem activorum et passivorum necesse est quod affectum agentium et patientium accipiat. Adhuc autem in assertionem suae opinionis adducunt, sic esse in maiori mundo, sicut est in minori: minor autem mundus perfectus non est nisi homo per intellectum agentem et operativum operans, et sub se habens motores per imaginationes et sensum moventes et in potestato habentes universam materiam membrorum corporis: in hoc autem exemplo omnes formas substantiae membrorum ab intellectu agente procedere, et in ipso simplices esse substantias, in imaginativis autem virtutibus dimensibilitatem et figurabilitatem accipere, et in materia qualitatibus sensibilibus affici. Similiter igitur erit in mundo maiori, in quo ad intellectum primi motores secundi qui quantitati coniuncti sunt, ordinantur ut instrumentaliter servientes: et materia elementorum subiacet sicut materia quam in potestate habet motor primus. Propter quod primum vocant paternum intellectum, secundum autem sicut deos quorum opifex et pater est intellectus primus, mundum autem sensibilem sicut filium, et materiam sicut materculam. Aliquando autem primum dicunt sicut animam mundi, et secundum sicut vires, et tertium sicut corpus, diffinientes primum, sicut Apuleius tradit, dicens primum esse mundi animammotu et ratione mundum gubernantem. Haec igitur confirmatio est opinionis Stoicorum de separatione formarum. In contrarium autem huius totis viri Ad oppoa d turn. bus Peripatetici obiiciunt dicentes, quod sine natura intrinseca, ut est omnis forma substantialis, materia subiectum esse non potest motus et mutationis quae est generatio: cuius inpropatulo demonstratio est: quia mutatio omnis est forma post formam, et ideo prima mutationis inchoatio est forma de potentia exiens ad effectum. Cum igitur materia subiectum sit generationis primum, oportet formas omnium generabilium esse in materia. Adhuc autem si nihil formae praeexistit in materia, materia per analogiam ad formam non determinatur: non igitur est aliqua materia alicui rei magis propria quam alia: et sic redit inconveniens in P%simimprobatum,quod ex quibus libet quodlibet potest generari: quia materia per hoc quod est tantum substantia a forma differens, aequaliter se habet ad omnem formam recipiendam. Amplius si nihil formae in materia praeexistit, secundum hoc unum secundum esse vel essentiam non fit ex materia et forma: quia non est idem secundum substantial!! quod primo est in potentia et postea in actu: sed est ibi congregatio duorum naturas differentes habentium, quae non vere faciunt unum: neque una diffmitio erit sic ex materia et forma constitute quae omnia absurda sunt et recto intellectui contraria. Amplius si forma extrinsecus est ingrediens in materiam, in omni generatione formae inductio incipiet in exterioribus materiae, et sic paulatim ingredietur ad interiores partes materiae, LIBER III METAPBYSICORUM, TRACT. Ill 189

aieut videmus fieri in inflammatione lignurum ab igne. Huius autem contrarium vidomus in omnium generatione physica, ot praecipue in generatione animatorum in quibus partes materiae prius interiorilius distribuuntur: et tunc demum exteriorum incipit formatio. Amplius autem formam. quae omnino est ab extrinseco, mi ingrediens in materiam, de potentia nulla materiae eductam, sicut est intellects, videmus in nulla materiae obligation coarctari, neque alicuius corporis actum fieri. Si igitur omnis forma sic ab oxtrinseco ingreditur, de nulla materia potentia educta, necessario relinquitur omnem formam esse liberam, et nullius materiae actum existere. Et huius conseciucntiae necessitatem Plato vidit, quando dixit substantias rerum esse intellectus nimplices ab omni materia puros. Iliec igitur et huiusmodi sunt quae Peripatetici inducunt: et quia nos hic suscopimus vias Peripateticorum declarare, dicimus cum Averroe quod nulla causa fuit quare Philosophi vias Aristotelis Peripatetici in pluribus secuti sunt, riisi quia pauciora vel nulla inconvenientia aequuntur ex dictis eius \ Secundum igi(ur intellectum Aristotelis, dicimus omnes formas potentia esse in materia et per mptum educi de ipsa. Ad ea autem quae inducunt Stoici de lumine primi moventis, dicendum videtur quod illa non probant formas esse diatinctas extra materias nisi in ratione formae efBcientis, quae causa alia est a causa formali: forma enim eadem numero quae in efficiente primo est, et est lumen intellectus et ratio operis, non efficitur in materia, sed conveniens vel similis, secundum quod est possibile quod effectus imitetur causam; et omnia secunda raoventia sunt instruments primi, et movent in virtute formae intellectus agentis a primo usque ad ultimum, sicut movent qualitates elementales in semine per virlutem et speciem formativae virtutis quae est in spiritu seminis, et sicut moventur qualitates elementales in corpore animato per virtutem et speciem animae quae est in eo. Et quoad hunc modum motus primi moventis et instrumentorum dicuntur divinae ideae et ccelestes formae formantes et imprimentes et agentes et extra manere, et materiales formae dicuntur resolutiones et umbrae et imagines, et formata quaedam, licet totum esse earum educatur de materia. Hoc etiam modo generans est dans formam, non quidem eamdem quae secundum esse est in ipso, sed similem illi vel convenientem quantum possibile est educendo de materia. Nec ad hoc est motus ccelestium ut eadem quae in primo sunt, motus influat, sed ut instrument virtute formetur a primo ut ad conveniens moveat materiam. Et ex his patet, quod non est aliud universale a particulari nisi in modo, et quod sunt eadem principia essendi et cognosceridi, nec sunt aliquae formae mathematicae inter ideales et sensibiles, et quod vera est instantia de accidentibus quoad hoc quod forma substantialis educitur de materia sicut et accidens, licet alius sit modus eductionis utriusque: et ideo sicut accidens non habet esse separatum a substantia, sic forma substantialis non habet esse separatum a materia. Quod autem est triplex formae determinatio, causatur ex principiis eius propriis: quoniam illa per se faciunt eam esse substantiam: per esse autem quod habent in materia mobile faciunt ipsam quantitatem determinabilem: et per esse quod habent in materia sensibili, faciunt ipsam affici passionibus: et huius causam in multis locis determinavimus. Ex his autem ulterius patet, quod forma secundum esse non est ante rem cuius forma est, nec aliud est intellectus entis, et aliud esse eius, sed idem. Et sic dissolvitur quod inducunt Stoici. 1 Pro hac sententia vide Averroem II Coeli et Mundi, com, 4 et XII Metaphys. com. 18. 190 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

CAPUT XII. Et est digressio declarans intellectwn decimm septimm qiicestionis inductse. Consequens autem, quaesitum est decimo septimo in ordine superius enumeratarum quaestionum, et hoc est, utrum unum sit hoc principium quod est substantia, aut plura numero ? Haec enim quaestio est orta ex praeinducta et superius secundum dicta Aristotelis imperfecte disputata: omnium enim Stoicorum sententia fuit substantiam hanc unam numero simpliciter, annexam tamen sibi esse quamdam pluralitatem. Huius autem rationem assignabant: quia sive forma consideretur ex parte originis, sive in seipsa, sive secundum comparationem ad ea quorum est forma, semper est una numero et eadem. Si enim ex parte originis consideretur, est ipsa una et eadem quae lumen est operativum intellectus primi agentis: nec hoc secundum esse vel essentiam multiplicabile est per aliquem modum, cum sit substantia primi intellectus, sicut substantia animae una est non multiplicata, separans tamen virtute propria unius et eiusdem speciei formas ossis et carnis et nervi et aliorum membrorum similium et heterogeniorum. Si autem in se consideretur forma simplex, est essentia simplex et invariabilis. Igitur ex illa parte etiam est una simplex. Si autem comparetur ad ea quae sunt post eam, hoc est, ad ea quorum est forma, constat quod ipsa causa est unitatis et pluralitatis omnium illorum. Igitur unitas et pluralitas ipsius non causatur ab ipsa: et ideo si in se est una, ipsa etiam in illis erit una: et sic videtur omnibus modis forma una et eadem numero remanere. Amplius quod subtractis omnibus se consequentibus remanet unum et idem, ipsum in se unum est et idem: subtractis autem omnibus formam consequentibus non remanet nisi forma una et eadem: ergo in se forma est una et eadem. Amplius forma quae praedicatur de omnibus similitudinem essentialem habentibus, aut est una et eadem re et nomine, aut nomine quidem eadem, sed re diversa. Et si eadem re et nomine forma, una erit in omnibus re et nomine. Si autem est diversa re et nomine eadem, tunc aequivoce praedicatur. Et haec est ratio Averrois in quibusdam librorum suorum, et reputat eam fortem et insolubilem. In contrarium autem huius est, quod Ad opposisicut in praemissis habitum est, quaedam m' form arum dividitur quantitate, et qiiaedam dividitur formalibus differentiis: et quocumque modo fiat, forma semper agitur in pluralitatem. Ad hoc autem omnis forma numeratur numero subiecti: constat autem subiecta esse plura: plures igitur sunt et formae et multae numero. Huius autem quaestionis Veritas satis patet in disputatione priori, in qua Aristotelis sententiam declaravimus: forma enim secundum quod est in multis, multiplicatur per aliud: secundum autem quod est de multis, est una per se, et secundum rationem, non habens ex se diversitatem numeri. Licet autem sit una secundum originem et in se et secundum quod est de multis, 1amen cuilibet harum unitatum quaedam est annexa pluralitas. Una enim idea in lumine intellectus practici pluralitatem habet rationum ad speciem et finem operum relatarum, sicut unus intellectus ratio est ossis et nervi et manus et pedis, quando intellectus corpus operatur, cum tamen intellectus per se idea sive species una sit: et hanc pluralitatem facit relatio speciei intellectus ad opus. Formae autem secundum se connexa virtutum et potestatum pluralitas est: et hanc pluralitatem facit fluxus formae de pluribus LIBER HI METAPHYSIC0RUM, TRACT. Ill 191 per ordinem ante se propositis, sicut plurium potestatum est vita quam esse, et sensus quam vita, et intellectus quam sensus. Formae astern quae est de multis, connexa est subiectorum pluralitas secundum potentiam vel actum: quia vel est in multis, vel in multis potest esse quantum est de sua natura, cum sit communicabilis, Hoc igitur modo forma est una de multis re et ratione, sicut dicit Averroes. Separata enim ab hoc et nunc removet id quod idem est ubique ot semper, cuius locus et species est intellectus, eo quod, sicut diximus ii\libro de Natura animas et opere ipsius, intellectus est species intelligibilium et locus: erit enim agens intelligibilia per intellectum agentem: et est species intelligibilium per lumen agentis, quod proprie est intelligibilium forma: et est locus intelligibilium per intellectum possibilem: ex his enim tribus et minimis natura constat intellectualis: et haec se habent nicut sol et lumen solis et perspicuum ad colores esse secundum quod est motivus visus. Et hoc modo dicunt Philosophi quod idem universale est in omni intellectu, et est ubique, et semper praesentia Hui potius quam informatione subiecti alicuius. CAPUT XIII. Et est digressio declarans intellectum decimm octavm qumstioni$. Quia autem principium quod vere est Hubstantia, est in materia, nec separatum ab ea, et est unum, coniunctum lumen multitudini, oportet induci quaentionem decimam octavam, utrum scilicet sit aliquid praeter simul totum compositum ex mixtis et compositis alia quacumque compositione, quod Graece synolon vocant? et hoc maxime dico synolon sive totum, quando aliquid nomine formae totius et compositi praedicatur de materia sic composita, nihil addens nomine praedicati nisi materiae compositionem, sicut coagulatum, liquabile, arefactibile, scissibile, et alia huiusmodi quae in scientia Meteororum sunt a nobis determinata: aut forte nihil addit supra hoc, aut in quibusdam addit, in quibusdam autem non addit: et tunc oportet quaerere et scire qualia sunt in quibus addit, et qualia sunt talia in quibus non addit? Si enim nihil addit in omnibus, sicut Empedocles et multi dixerunt quod substantia formalis non est nisi harmonia compositorum et compositionis, tunc non oportet nos aliqua considerare per speciem, sed invenire quae sit prima materia in quolibet, et qua qualitate activa vel passiva illa materia ad formam synolon deducatur: et sciemus totam materiam entium, sicut in liquabilibus calido et humido diximus materiam prim am esse aquam: arefactibilium autem talem calido et sicco diximus de materia terrae esse: et si sic est in omnibus. Omnium etiam animatorum et coelestium sciremus naturam, quoniam scimus propriam eorum materiam, et quo agente, et quo patiente ad compositionem conveniunt. Et hoc quidem multi etiam posteriorum Philosophorum et modernorum dixerunt, volentes formas nihil esse nisi accidentia compositionis et miscibilium, in tantum quod et intellectum possibilem qui locus est specierum, mixturam quamdam elementorum tradiderunt esse. Quorum ratio est, quod omne esse quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem eius in quo est. Cum igitur formae sunt in composito synolon, sunt in eo secundum potestates compositi: est autem potestas compositi proportio potestatum eorum quae composita sunt et mixta; forma igitur omnis quae est in composito synolon, non est nisi proportio mixturae et compositionis eorum quae miscentur et componuntur. 192 D. ALB. MAG. ORD. PRMD.

Hoc idem adstruebant per rationem formae. Cum enim omnis forma endelechia sit potentiae materiae, sicut docent Peripatetici, et potentiae materiae non sunt nisi proportiones potentiarum et virtutum eorum quae mixta sunt et composita, non erit forma actus nisi buiusmodi potentiarum synolon, et sic forma non erit nisi talis compositionis et synolon liarmonia. Talibus igitur formis et non aliis circumdatam dixerunt esse materiam: et hoc secundum poeticas fabulas peplum dixerunt esse Palladis: et quia difficile est scire naturas et quantitates huiusmodi miscibilium, dixerunt quod peplum hoc nullus hominum revelare potest: cum tamen Pallas scit quidquid est et erat et erit, et quidquid in mundo apparet et non apparet. Et de his nos alibi locuti sumus. Ad opposi In contrarium huius obiicitur: quoniam si forma non est aliquid praeter synolon, non est ambo ista quae sunt forma et materia, tunc nulla potestas apparet in synolon nisi qualitatum compositi: sed ubi non est potestas, ibi non est opus: opus ergo omnino nullum erit nisi qualitatum compositionis: nullum igitur erit opus animae: quia omne illud opus est secundum potentias vitae et non secundum potentias synoloh sive compositionis. Opera autem vitae sunt nutrire, augere, movere secundum locum, sentire, et intelligere, et huiusmodi alia. Quod quia omnibus patet esse falsum, constat pneinducta non solum esse falsa, sed haeretica. Nec patiendum est tales homines vivere, qui quidquid boni est in natura, nituntur destruere. tioeteuasSo" Dicamus igitur huius quaestionis deternis« minationem, quod in quibusdam forma non est aliquid praeter synolon, quae sunt materialia non attingentia naturae perfectum, sicut est nix, grando, et qualia diximus in Meteoris: et in aliis est aliquid praeter formas synolon quae naturae perfectius attingunt, sicut maxime sunt animata. Si autem in animatis aliquid est, cuius anima separatur a materia ut perpetua et incorruptibilis, hoc iam in parte in scientia de immortalitate animm tradidimus: et ad hoc in hac scientia posterius ostendemus. Ea autem quae inducta sunt in contrarium, non est difficile solvere. Materia enim non solum habet potentias et virtutes ex miscibilibus, sed etiam ex influentia ccelestium desuper, ex virtute moventium intellectuum superccelestium, et ex virtute animarum, in quantum corporibus dirigitur et maturatur, sicut in scientia de Animalibus determinatum est, et secundum huiusmodi potentias perfectivos accipit actus qui sunt aliquid praeter synolon. Tanta igitur de decima octava quaestione dicta sunt. CAPUT XIV. Et est digressio declarans intellectum decimw nonw qusestionis. Ex quo igitur iam constat principia formalia esse aliquid in quibusdam praeter synolon, in quibusdam autem nihil, restat inducere id quod decimo nono quaesitum est, utrum sint determinata principia talia, sive sint in rationibus, sicut illa quae sunt aliquid praeter synolon, sive sint in subiecto, sicut illa quae nihil sunt, nisi formae synolon, sint determinata numero, ita quod sint duo vel tria vel aliquid secundum numerum aliquem et non plura: aut determinata secundum speciem, ita quod sint unius vel duarum specierum vel alicuius determinati alterius numeric licet sint indeterminata secundum numerum subiectorum suorum. Et quocumque modo dicantur esse determinata, ita quod nec ordine nec compositione sint agibilia in pluralitatem maiorem quam sit numerus in quo determinata sunt principia, cum principia formalia entibus dent esse LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 193

ill nilionem et substantialitatem, concluflilur quod entia non erunt plura quam until principia, sicut in ante habitis osloiiHum est disputationibus: et ideo mul(i fuerunt qui infinita dixerunt esse prinripia forma et subiecto et omnia esse in omnibus. Consideraverunt enim quod iirincipia incorruptibilia sunt, et ideo ad invicem in compositione et mixtura non Iransmutantur: propter quod nullum dixerunt esse actum mixti, sed omnis arlus esse principiorum compositorum vi denominationem fieri a dominante, cum tamen omnia sint in omnibus. Cum enim incorruptibilia sint, non alIrrantur ad invicem, sicut dicunt. Alii autem determinata dicunt esse principia in specie, et non secundum numerum Hiihiecti, ut Platonici qui ideas dicunt «mse principia, et has numero intellecluum primorum esse species determinatas: eo quod tot sunt ideae primae, ciuot sunt intellectus activi qui in polostate habent materiam: quae tamen ideae omnes sunt ex ipsa unius et simplicis intellectus primi idea, et ad illas omnia formantur subiecta materiae: pro ratione ponentes, quod ante omnem multitudinem est unitas, et omnis mullitudo reducitur ad unum: et sic omnis multitudo subiectorum ad unum in forma reducitur, et omnis multitudo foriiiarum reducitur ad unitatem illam quae «»8t formarum species, et hoc est inlellectus agens formas, et multitudo tali um intellectuum reducitur ad unam unius primi ideam quae est species et lumen omnium intellectuum activorum. lit isti non aberrant omnino, sicut in •eonsequentibus apparebit. Alii autem Hubiecti numero dicunt principia esse deHerminata, dicentes quod omnia sunt aut aqua una, aut unus aer, aut unus ignis, aut aqua et ignis, aut quaecumque duo aut tria aut omnia quatuor elementa intransmutabiliter composita, et compomtione sua entia facientia, quae non sunt aliud ab ipsis. Et horum omnium raliones iam in ante habitis determinavi VI mus. Haec igitur de ista quaestione cum his quae in praecedentibus determinata sunt, sufficiant. Sic igitur patet determinatio septem quaestionum quae de principio formal! sunt. CAPUT XV. Et est digressio declarans intellectum qusesiti vigesimi. Vigesima autem quaestio est, utrum eadem sint corruptibilium et incorruptibilium principia, an diversa? Nec modo quaeritur quae sunt principia, sed quorum: nec de uno quaerimus quocumque principio, sed de quolibet secundum quamlibet causam determinatam. De hac igitur quaestione, si qua multa secundum theologizantes dicta sunt, aliter autem adhuc de hac disputare oportet. Si enim eorumdem effectuum sunt principia eadem, videtur quod contrariorum effectuum sunt principia contraria: corruptibilia autem et incorruptibilia sunt contraria: videtur igitur quod corruptibilium et incorruptibilium principia sunt contraria: et haec fuit ratio Manichaei de duobus principiis. Adhuc autem principium primum causa est per se, aut non. Si non est causa per se, non est primum, sed ante ipsum est principium aliud. Si autem per se causa, tunc non causat aliquid nisi in sui conformitatem. Si igitur principium est incorruptibile, erit omne causatum suum incorruptibile. Videmus autem multa corruptibilia. Ergo illa sunt ab illo quodam principio. Dicet autem fortasse aliquis, quod primum principium causat per voluntatem et intellectum, et ideo causat prout vult. Contra hoc est, quod in sequentibus huius scientiae probabitur, quod in pri 13 194 D. ALB. MAG. QRD. PILED.

mo voluntas est idem quod essentia, et non disponitur diversis volitis: igitur causatio sua voluntatis est uno modo sicut causatio naturae: et sic sequitur idem quod prius conclusum est. Adhuc detur quod causet per intellectum: vidcmus autem quod ccelcslia per intellectum mota uno modo moventur semper, et nulli subiacent diversitati. Cum igitur intellectus primi magis sit stabilis quam intellcctus motorum, magis uno modo erit causatio intellectus primi quam sphaerarum ccclestium. Quidquid igitur procedit per ipsum, proccdit per unum modum et in dispositionc una. Cum igitur res sint contrariarum dispositionum, non videntur procedcre ab uno et coclem principle Ilaec et huiusmodi movebant Pythagoram ad ponendum duas sistitias principiorum, unarn boni, et alteram mali: et tota causa huius dispositionis est, quia quaerebant causam mali, ignorantes an est malum, et quid est malum. Solutio. Nos autem, quantum hoc negotium exigit, (letorminare volentes inducta, dicimus quod malum in natura non est aliquid existentium, et ideo non habet causam aliquam csscntialem, sed privatio est harmoniae et commensurationis principiorum conslituentium, et privatio modi ipsorum, et ideo non habet causam esse causantem, sed defectus causalitatis est sibi causa, cum malum naturalium quod est corruptio, nihil aliud sit quam contra naturam illam esse quae est proportio principiorum constituentium in esse, et solutio modi compositionis et harmoniae eorum. Dico igitur, quod in his in quibus inaequalis est distantia et convenientiaadprincipium primum, non est aequalis participatio esse divini: quoniam propinquissima, sicut intelligentiae, sine motu participant: propter quod intelligentia indivisibilis et simplex facta est in luce principii primi. Magis autem distantia participant hoc per motum localem, in quo est substantia incorruptibilis mota, sicut corpora supercoelestia. Quae autem sunt in ulti ma resultatione, participant hoc per successionem generationis, habentia causaiu suae successionis motum dcclivi circuli, in quo elongatio generantis primi solvil harmoniam et inducit corruptionem generatorum: et hoc est corruptio et naturae malum: et per hoc patet quod eadem sunt moventia principia corruptibilium et incorruptibilium, sed moventia non mota sunt principia corruptibilium per instrumenta quae sunt moventia mota per accessum et recessum et alios motus sive diversitates, ita quod semper mali nulla est causa efficiens, sed deflciens. Quqniam si movens praesentia facit esse, absentia facit non esse, sicut patet per inducta. Quod igitur dicitur, cruod contrariorum contrariae sunt causae, per se falsum est, si sub contrariis comprchenduntur privative opposita: sed unum et idem diversimode se habens, causat taliter opposita. Nec negandum est quin principium primum sit causa per se et essentialiter, et secundum voluntatem uno modo stantem semper: et ideo ad omnia aequaliter se habet: sed non omnia aequaliter se habent ad ipsum, sed quaedam propinquius, et quaedam longinquius secundum perceptionem suarum bonitatuHL, sicut alibi saepe diximus. Et ex his cum illis quae in ante habitis determinata sunt, patet satis quod tenendum est de praeinducta quaestione. Nos enim hoc de malo animae et hominis in moribus non loquimur: quia non est de proposita quaestione secundum propositum opus quod hic prosequimur. CAPUT XVI. Et est digressio declarans intellectum vigesimcB primse qiisestionis. Deinde est quaerendum de intellectu quaestionis vigesimae primae, utrum sci LIBER III METAPHYSICQRUM. TRACT. Til 193

licet omnium tam corruptibilium quam ^corruptibilium principia sunt incorruplibilia, aut corruptibilium principia sunt coiTuptibilia, et incorruptibilium incornipiibilia ? Et quia de moventibus iam constat per determinationem quaestionis pnecedentis, quaeramus de aliis principiis Hiaterialibus et formalibus et fmaHbus. VMentur enim principia materialia esse iiicorruptibilia per Aristotelis determinalioucm in superiori positam disputatione: quia nec motus esset neque miitatio, nisi riuhiectum quod est materia, incorruptiliilo et ingenerabile ponatur, sicut constat ex scientia primi Physicorum. Per eiimdem enim demonstrationem constat, quod forma neque generabilis est, neque corruptibilis, neque mobilis. Quidquid enim secundum essentiam non fit per inotum vel generationem, esse supponilur ante omnem motum et ante omnem generationem, secundum essentiam non fit per motum vel generationem: formae autem essentia esse supponitur in materia ante motum omnem et ante geucrationem omnem: non fit igitur per inotum vel generationem. Huic demonslrationi non obstat quod forma non est in materia nisi in potentia. In potentia enim esse dicitur esse compositi, non esse forniflB secundum essentiam: forma enim per essentiam eadem est, siye sit in potentia, sive sit in actu. Quod autem secundum essentiam praesupponatur esse in materia, ex hoc patet quod omnes IMiilosophi in hoc convenerunt, quod nihil fit physice ex nihilo, sed ex aliquo. Si autem essentialiter forma non praeexisteret in materia, oporteret quod ab alio extrinseco daretur materiae, aut quod fieret ex nihilo., quorum utrumque saepius a nobis improbatum est. Amplius motus et mutatio non sunt nisi ad esse: et hoc est compositi et non essentiae forrnae simplicis: ergo forma neque per motum neque per mutationem fit quae est generatio. Cum igitur generatio et corruptio non sint circa idem, necessario sequitur quod neque corrumpitur per corruptionem. In contrarium autem huius est, quod moventibus nobis moventur ea quae in nobis sunt, et generatis nobis generantur ea quae in nobis sunt, et corrupt!s nobis corrumpuntur ea quae in nobis sunt: formae autem quae sunt principia substantiarum, sunt in nobis: videtur igitur quod moventur et generantur et corrumpuntur, nobis corruptis et generatis et motis. Adhuc autem aliter videntur formae incorruptibiles esse, per hoc quod principia scientiae perpetua sunt et incorruptibilia, sicut Platoni videtur. Haec autem et huiusmodi in praehabitis sufficienter pertractata sunt: quia principia proxima rei principiatae et essentialia, corruptibilia sunt per accidens, quando res corrumpuntur per se, et sic sunt etiam generabilia et mobilia: per se autem sunt ingenerabilia, incorruptibilia et immobilia, sicut optime est probatum \ Formae autem primae quae sunt movendi rationes in movente, et fines ultimi qui sunt in primq motqre sicut in duce exercitus, sunt absolute immutabiles et immobiles. Materia autem secundum id quod subiectum est et fundamentum, incorruptibilis est et ingenita: per esse tamen quod habet a disponentibus corrumpitur et generatur, et corruptio unius est generatio alterius. CAPUT XVII. Et est digressio declarans intellectum vigesimm secundm qusestionis. Bifficillimum autem ad considerandum omnibus Antiquis visum est id quod 1 Gf. VII Metaphys. tex. et com. 23, 26, 27 et 31. 196 D. ALB. MAG. ORD. PR/ED.

vigesima secunda quaeritur qusestione, utrum scilicet unum et ens quae sunt primi entium intellectus, eadem sint substantia, et non diversum aliquod subiectum, aut non, sed aliqua contenta sub ipsis sunt rerum substantias, sicut amor, aut odium, aut ignis, aut aqua, aut aliquid aliud huiusmodi ? Et hanc quidem quaestionem superius multum exquisite disputavimus per Aristotelis rationes, et ideo illa non repetemus: sed altius ordinantes disputationem, rationes Platonis et Pythagorae inducemus. Videamus igitur de rerum principiis primis. Omnium enim quorum resolutio stat in uno, est una natura principium in quam decurrit omnium resolutio, et non resolvitur in aliud: sed entium omnium resolutio stat in ente et uno: haec non resolvuntur in aliquid quod sit prius ipsis: igitur ens et unum substantiae sunt et principia omnium entium. Amplius omnium eorum quorum est substantialis egressus sive profluxus ab uno faciente per essentiam omnia, necesse est esse naturam unam, sicut patet per inductionem omnium ab uno essentialiter fluentium, quod per essentialem operationem producit ea: non autem dubium est omnium entium profluxum esse ab uno primo principio faciente essentialiter et non accidentaliter operationem: videbitur igitur esse omnium natura una: et hoc non potest esse nisi ens et unum: sunt igitur principia et substantiae omnium unum et ens. Simile huius videtur tam in sensibilibus quam in intellectualibus: quoniam quia visibilia iluunt a luce, omnium visibilium principium essentiale est lumen: et quia omnium intelligibilium fluxus est ab intellectu agente, lumen intellectus agentis principium essentiale omnium est eorum quae intelliguntur. Hinc est quod Plato Deum deorum patrem et opificem inducit dicentem: « Horum sementemi ego i'aciam vobisquc tradam, vestrum erit par exsequi », Et haec est causa quod una natura quae primum ens est et primum unum, antiqui Pythagorici et Plato dicebant omnium principia: lumen enim intellectuaie factivum quod fluit a prima causa, sementis est omnium, et hoc est causa entitatis omnium, et unitatis omnium aliorum, quae sunt posteriora ipso et hoc aliquando volebant dicere quando dixerunt omnia fieri ex ipsa unius et entis idea. Est autem deceptio secundum aliquid in hac opinione., quia cum resolvuntur omnia in ens et unum, non stat in ens resolutio in una natura quae univoce sit una natura omnium: id autem quod substantiale est principium entium., univoce est in illis quorum est principium, quia aliter non esset diffinitivum: et ideo peccaverunt hi Plilosophi in eo quod non distinxerunt unum et ens. Similiter autem cum fluxus omnium est ab uno faciente, illud faciens non influens etiam essentiam suam in facta, licet non operetur accidentaliter, eo quod nihil penitus potest accidcre illi, sed operatur per suam scientiam, quae est lumen intellectus sui qui activus est, et hoc lumen procedit in diversitatem generum et specierum secundum or din em quem constituit sapientia sua, quae causa ordinis est universi: et cum illud lumen non participetur secundum potestatem et naturam eius a quo fluit, sed secundum potestatem percipientium ipsum: et haec potestas sit valde difformis genere et specie, non est in eis ut una natura uno modo accepta, sed potius ut unum multiformiter participatum: et hoc non est substantiale principium, sicut paulo ante diximus. Et est simile huius in lumine soli s, quod formativum est omnium generatorum: et tamen quia non participatur unica solis potestate, sed multis potestatibus participantium, non facit ut omnia sint unius naturae per quam diffiniantur formaliter, sed sunt diversarum naturarum et formarum et diffinitionum, et tamen in lumine solis est ut fiat quidquid lit in eis: et similiter in lumine LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 197

iulcllcctus primi est, ut fiat quidquid fit, «l lumen non est formalis substantia oiiitiium. Et forte ideo hoc vocavit Plato mnmtem potius quam genus vel foriiiurn: quia informativa sementis est ut lial radix et stipes et folium et ramus et fruclus, et tamen non est univocum iii'tucipium salvatum in omnibus inductis. Kx Iiis igitur probatur, quod non est recta ilumonstratio superius inducta et probata per ea quae univoce procedunt ab uno i»8Bentiali aliquo principio. Patet igitur pncinductae quaestionis determinatio secundum Peripateticorum subtilitatem. CAPUT XVIII. Ei est digressio declarans intellectum vigesimse tertiae qusestionis. Consequens quaestio quae vigesimo tertio, ordine quaestionum est ponitur in utrum principia sint universalia, aut ut singularia rerum ? quae licet iam in aliis determinata sit, tamen ut sufficientior sit doctrina, dignum est de ea aliquid disputare. Omnium autem Stoicorum sententia fuit universalia rerum esse principia, et huius potissirnum causas res assignabant: quoniam si essent singularia, cum singularia sint infinita, et infinita non sint scita, neque perfecta essent rerum principia et ignorata et imperfectissima: non ergo essent causa scientiae rerum et perfectiones earum. Secunda autem causa est, quia si essent singularia, non essent nisi tantum unius solius rei principia: quia singulare non convenit nisi uni: principia autem quseruntur quae sunt omnium principia. Tertia autem causa est, quia si essent singularia, non essent diffinitiva: diffinientia enim priora sunt diffinitis secundum naturam: singulare autem nullum omnino est prius, sed omnibus est posterius secundum naturam: et ideo singulare non praehabet aliquid, sed praehabetur ab universali causa: et cum diffinientiapraehabeantdiffinitum, diffinientia non possunt esse principia. E contra autem illi qui dicuntur Epicurei, concedebant omnium principia esse singularia, causas sui dicti potissime quatuor assignantes. Quarum prima est, quod principium rei secundum naturam esse habet in re ipsa: nihil autem est in singulari nisi singulare. Secunda autem est, quia principium rerum singularium est proprium et proximum: quia aliter singulare non constituent: proprium autem et proximum singulari est singulare. Tertia vero est, quia singulare non constituitur nisi per generationem: generatio autem cum sit actus quidam principii, et actus particularium et singularium sint, oportet principia singularia esse. Quarta cui potissime innituntur, est, quia universalia in intellectu sunt: ea autem quae in intellectu sunt simplici, causae rerum secundum esse quod habent in natura, esse non possunt. Sententia autem Peripateticorum media via inter haec incedens dicit, quod principia rerum secundum esse accepta singularia sunt: secundum rationem autem abstracta a rebus et separata universalia sunt: et si hoc modo natura simplex principiorum consideratur, sunt anle res et principia cognitionis earum, licet abstractio eorum sit post esse, et accidit rei, et universale abstrahatur ab ea. Et quia de huiusmodi multa dicta sunt, videntur nobis sufficere quae diximus ad praeinductae quaestionis determinationem. 198 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

CAPUT XIX. Et est digressio declarans intellectum mgesimse quart m qusestionis. Quaerebatur autem yigesimo quarto, utrum potestate vel actu sunt principia ? quae quidem quaestio secundum superius inducta non est disputata nisi secundum contrarietates assertionum Epicureorum Pliilosophorum ad Peripateticos: nunc autem de ipsa secundum Stoicorum subtilitatem disserendum est. Quia igitur sicut in praehabitis dixiihus, ista sapientia maxime intendit de line ultimo et prima forma, quaeramus an haec principia potestate sint principia aut actu ? Videbitur fortassis linis ultimus esse potestate: propter quod enim mbvet principium movens, et movetur oiniie quod movetur, potestate est et non actu: quoniam si actu esset, non moveret motor, nec moveretur materia. Quamdiu igitur durat motus, videtur potestate esse finis ultimus moventis, et eius quod movetur. Amplius dux exercitus tamdiu movet exercitum quamdiu in potentia est victoria: finis autem ultimus universi entis est sicut finis ducis exercitus. Ex his igitur et huiusmodi videtur esse in potentia. Huic autem contrarium videtur: quia id extra quod aliquid est et maxime finis, est indigens et imperfectum: primus autem motor nullo est indigens omnino et omni perfectione perfectior: videtur ergo quod omnis linis motus et operum eius sit intra ipsum. Similiter autem videtur de forma prima: si enim illa in potentia sit, et non sit actu, cum nihil reducatur de potentia ad actum nisi per id quod est in actu, erit ante primam formam alia quae educit primam materiam de potentia ad actum: et sic aliquid erit in uno et eodem genere prius primo, quod est impossibile. Si autem propter hoc detur prima in actu esse, et non potentia: tunc sequitur quod aliquis sit unus actus primus qui est actus omnium, et in hoc omnia erunt unum, quod saepius in ante habitis improbatum est. Secundum Peripateticos autem quos defendimus, dicemus adhuc quod finis ultimus est in actu et non in potentia, nisi secundum aliquid. Finis enim ultimus est bonitas et perfectio causae primae, quae omnimode actu est et non potestate, sed conseciitio eius in parte cuilibet enti proportionata est in potentia: et ideo prima causa est immobilis in se, cum nihil sui sit extra ipsam, sed movet omnia alia quae sui coiisecutionem habent extra se secundum aliquam bonitatum suarum participationem. Similiter autem et prima forma quae lumen est intellects eius, in actu est, in qua est quod fiat omne quod fit. Sed resultatio eius quae est forma entis facti, est in potentia: sicut forma artis in actu est, sed resultatio eius in lignis et lapidibus est in potentia: et sic est de forma solis ad formas generate rum, et forma luminis ad colores. Per haec igitur patet determinatio quaestionis huius. CAPUT XX. Et est digressio declarans intellectum quaestionis vigesimw quintse. Iam de vigesima quinta quaestione perscrutandum est, utrum scilicet principia aliter sint principia quam secundum motum, aut per motum sint principia rerum ? Dicebat enim Plato formalia principia rerum et idealia sine omni motu principia rerum existere et remanere, et etiam rernotis cis quorum sunt principia: huius assignabat causas tres et LIBER 111 METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 1'99

morion duos. Causarum autem una est, quia separata sunt a materia huiusmodi (irincipia: aliter enim non possent esse iiriiieipia, cum omne quod in materia imt, principiatum sit: et cum formae |irincipia sint, oportet formas esse separalas. Secunda autem causa est, quod fotmae secundum essentiam sunt ante muloriam, et non dependent ab ipsa, sed «» converso materia dependet ad formam: i|iiod autem ante aliud est secundum nalurananon dependens adipsum, non subiacot motibus et passionibus eius: forma igitur non suhiacetmotibus et passionibus materiae. Tertia eausa est, quod forma sit piaster omnem motiim et causa immobililatis: quia omne quod movetur, quiewrii quando adipiscitur fori&am ad quam I'Hl.motus. Cum igitur separatum ante mobile existens quod est causa quietis et immobilitatis, sitpraeter omnem motum, «*l forma sit buiusmodi principium, videtur forma aliter quam secundum motum esse existentium principium. Huius autem quidam Platonicorum ponebant riuos modos, quorum unus est in sigillo, quod absque omni motu quo cera movelur, nihil accipiens, et nihil abiiciens, format ceram, et est principium formaiionis eius. Alius est forma artis secundum quam fit calceus, in qua arte ad imam formam separatam et immobilem umlti fiunt calcei. Et sic dicunt esse de opilice primo et rerum paradigmatibus. In contrarium huius est quod in octavo Vhysicorum demonstratum est, quod videlicet nunc agens et ante non agens, non agit nunc nisi per mo turn aliquem factum in ipso. Si igitur principia sint aliquando principiatum, aliquando principia non fuerunt, et sunt facta principia per motum. Propter quod Peripatetici dixerunt, quod principia rerum per motum Hunt principia, neque sunt formae rerum neparatae nisi per motum ilium quo prinoipia sunt scientiae rerum. Qui modus a nobis determinatus est. CAPUT XXI. Et est digressio declarans intellectum qusestionis vigesimm sextie, Utrum autem numeri et longitudines et figurae et puncta substantiae quaedam sint entium, aut non, vigesimo sexto est quaesitum, et a nobis in anteriori disputatione secundum sententiam Aristotelis multum discussum: et ideo pauca de ho€ quaesito remanent addenda. Non enim Plato dixit hoc omnium esse principium, sed mundi sensibilis tantum: et ideo quaedam hic dixit esse principia, et non simpliciter. Yidebatur enim hac praeter inductas uti ratione: quia id quod est substantiae aliquid, non habet accidens caiisam sui et principium: partes autem substantiae siint substantiae aliquid: non habent igitur partes substantiae principium et causam sui accidens: partes autem substantiae non sunt aliquid substantiae nisi per dimensiones dividi possunt: dimensiones autem quae diversitatem substantiae conferunt in ea quae aliquid substantiae sunt, sunt substantiae et non accidentia: cum enim divisibilitas non fiat substantiae nisi in substantias, ipsa divisibilitas non videtur accidens causam habere. Adhuc prima indivisibilitas in habetitibus situm in potentia est puncti: si autem substantia sola sit, ipsa sic indivisibilis est: videtur ergo puncti habere rationem. Haec et huiusmodi multos moverunt ad dicendum, quod dimensiones substantiae sunt rerum diversarum. Sed ad omnia haec sciendum, quod li solutio. cet substantia indivisa sit actu, si sola intelligatur, tamen potentia divisibilis est, Nota gub1 sed non est potentia divisibilis nisi quia lefo ™e^.: potentia habet partes: et ea quidem quae Do0c^erSa sunt partes, habet in seipsa, sed secun 200 D. ALB. MAG. ORD. PR/ED.

dum actum partium non habet ea nisi quando partitur et dividitur: non autem dividitur nisi cum dimensionibus accepta: et ideo accidens parti alitatis secundum actum habet a quantitate: sed id quod est pars quod potentia est ad huiusmodi accidens, liabet in seipsa: et quando dicitur indivisibiiis si sola esse intelligatur, est illa alia indivisibilitas a puncti indivisibilitate: quoniam negatio est divisibilitatis a substantia secundum omne genus, ita quod nihil est divisibilium. Non autem ita est de puncto: quia licet sit indivisible secundum potentiam et actum, est tamen hoc aliquid in genere divisibilium, quia principium divisibilium et substantia. Et per hoc patet inductae quaestionis declaratio secundum Peripatcticorum studium et subtilitatem: sicut enim in Physicis nos dixisse meminimus, a substantia quae actu quanta non est, sed potentia, educitur sicut a causa et subiecto quantitas., quando fit actu quanta: et similiter ab eadem quae actu divisibilis non est, egreditur divisio: et haec quidem divisio primo est quanti: secundo autem per quantum est substantiae. Nec propter hoc aliquid sibi substantialium habet ab accidente, sed aliquid habet substantia quanta a quantitate, quae non habet substantia per se solam. CAPUT XXII. Et est digressio declarans uttimm qumstionis determinationem. Ultima omnium superius enumeratarum quaestionum est, qua quaeritur, quod si qusedam horum substantiae sunt, utrum sint nomine et ratione separata a sensibus, aut sunt in eis secundum convenientiam nominis et rationis ? Sicut enim olim disputavimus, ea quae principia sunt rerum, dant eis nomina et rationes: et ideo si dimensiones et numeri mathematici sint principia sensibilium, oportet quod cum sensibus nomine et ratione conveniant: sic quaedam lineae et superficies erunt rationale animal, quaedam autem rudibile, quaedam hinnibile, et sic de aliis, quae valde absurda: et ideo coactus fuit Plato haec principia secundum materiam dicere, et alia separata ponere formalia, quae nomine et ratione cum sensibilibus conveniant, sicut et autoantropos, et autoanos, et mdopegasos, et huiusmodi de quibus saepius multa dicta sunt. Ratione autem usus est Plato ad probandum huius principia esse: eo quod haec nullum relinquunt sensibilium et omnium eorum quorum est una in communi natura, est etiam quantitas una et una in communi figura. Amplius autem omnium quorum est una figura, duo sunt termini quantitatis in magno et parvo, inter quae secundum materiam est ista natura: sicut enim diximus in libro de Anima % quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti: videtur igitur, quod haec sunt principium corporum sensibilium secundum materiam. Amplius non subditur materia generation! nisi divisibilis et quanta. Non est autem divisibilis et quanta, nisi per magnitudinem et parvitatem: quia non dividitur nisi compositum ex parvis, et est hoc magnum: nec per divisionem accipitur nisi minus toto, et hoc erit parvum: parvum igitur et magnum sunt principia substantiae secundum materiam. Quod si concedatur, op time di sputaturn est in contrarium per sententiam Aristotelis in praecedentibus inductam, quae omnino est necessaria: et secundum eumdem Aristotelem dicendum est, quod dimensiones et figurae nec sunt principia substantiae secundum formam, neque 1 II de Anima, text, et com. k%. LIBER III METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 201 Hucundum materiam. Et quod non sint principia substantias secundum formam, patet ex superius inductis. Quod autem aneundum materiam non sunt principia, nx. hoc patet quod materia principium **nt et non habet principium. Est autem principium ut subiectum, et non ut quanta magna vel parva. Et quod aliqua quantitas ei aliqua quantitatis figura connoquitur esse generaturn, est propter potcstates formae, quas non explet nisi in quanta et tali figura partium materiae et organorum compositi: et ideo omnium lalium est ratio quantitatis et figurae: et cum haec sint consequentia compositum, patet quod non sint principia substantiae secundum materiam, nec materia subiicilur formae vel generationi secundum quod est quanta, licet sine quantitate motui et mutationi non subiiciatur: quia cum per so sit generations et corruptions sub iectum, generatio autem et corruptio non sint nisi fines motuum, nec mobile nisi quantum, inde est quod oportet generabilium materiam esse quantam. Patet igitur quod accidit materiae quantam esse: et hoc ignoravit Plato, et adhuc multi ignorare videntur. Similiter autem materia non subiicitur formae sensibilium secundum quod est quanta, sed cum formae sensibilium sint multarum potestatum, et haec diversitas potestatum exigat materiae diversitatem in quantitate partium materiae et figura, oportet materiam subiectam sensibilibus formis quantam et distributam esse, et in diversas figuras in partibus illis. Non ergo haec sunt principia materiae, sed potius in composito principiantur ab ipsa. Sic igitur determinatae sunt quaestiones in hac scientia de principiis inductee.