Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book IV/Tractatus ii

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Friday November 29, 2024
< Directory:Logic Museum‎ | Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics‎ | Book IV
Revision as of 19:24, 30 October 2009 by Ockham (talk | contribs) (New page: D. ALB. MAG. ORD. PILED. TRACTATOS H DE STAB1LIMENTO PRINGIPIORUM DEMONSTRATION^. CAPUT I. Quod unius et eiusdem scientim est tractare de primis principiis demonstrationist et de ente prim...)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

D. ALB. MAG. ORD. PILED. TRACTATOS H DE STAB1LIMENTO PRINGIPIORUM DEMONSTRATION^. CAPUT I. Quod unius et eiusdem scientim est tractare de primis principiis demonstrationist et de ente primo quod est substantia. Text, ei com. Determinatis autem his, dicendum est de hoc quod in secunda quaestione quaerebatur, utrum videlicet unius et eiiisdem scientiae sit tractare de his dignitatibus quae in omnibus mathematicis dignitates vocantur, et de primo ente quod est substantia, an de hoc determinare sit scientiarum diversarum ? Ex his autem quae ante dicta sunt, palam est qiidd unius et eiusdem scientiae tractare est de utrisque, et est illius scientiae quae est Philosophi primi perscrutatio illa quae est de his utrisque. Dignitates enim communes sunt omnibus generibus subiectis in omnibus scientiis, et non sunt convenientes tantum et contractae ad unum genus aliquod proprium aliorum Philo sophorunl, sed potitis omnes utuntur primis dignitatibtis. Et hoc non potest esse causa, nisi quia priniae dignitates qiiae sunt principia onlhium detndnstrationum, stint entis it! quantum est ens: nihil enim aliud commune est dmni generi subiecto nisi eiis secundum se acceptum. Cum igitur dignitatibus demonstrationum utantur omnia genera scientiarum, oportet quod dignitates sitit secundum eiis acceptae: uniimquodque enim genus subiectum particularis scientiae unum est et determinatum, sicut corpus mobile, et sicut continuum, et sicut numerus, et huiusmodi. In tantum ergo haec genera determinata utuntur principiis, in quantum eis sufficiens est ad naturam propriam. Sed hoc principio quod de qiiolibet affirnlare vel liegare, et de nullo simul, quod est circa esse et non esse, utitur geometer sic, quod quamlibet lineam necesse est esse simetram vel asimetram: et arithmeticus utitur eo sic, quod quemlibet numerum necesse est esse parem vel imparem. Sufficienter ergo sibi his dignitatibus utitur quilibet Philosophus particularis: hoc autem est quod utitur dignitatibus quantum continet genus sibi subiectum, de quo faciunt demonstrationes Philoso LIBER IY METAPfttSIGORUM* TRACT. II 219

phi partictlMres per ipsiim deiiiotistrationis principium. Manifesttim est igittir ox dictis, quod dicta omnium deriidnstrationum principia insunt omnibus in quantum communicant in ente, et hoc est in quantum entia sunt. Igitur speculutio de his principiis est illius Philosophi qui cognoscit eiis in quantum est ens. fluius autem sigiium est, quod nullus Philosdphorum partieiilariter de parte aliqua entis intendentiiim nitittif aliquid dicere de generalibtis et unitersaliter primis principiis deffionstrationuffi. Nullus enim intromittit se dicere vel probare si haec prima vera sint, an non. Et hoc patet pfer inductionem: quia riec geometficus facit hoc, nec arithmeticus. Sed qtiidam Philosophorum ignorantes proprium subiectuni, de his volebant determinare, et hoc secundum suam falsam bpinionem meritd fecerunt, qui ipsi soli a suis sequacibus putantur de natura tota intendere: et quia ptitant naturale esse totum universalitef ens, putabant quod illius sit iiitendere de ente cuiils est iritendere de natura. Sed quoniam ex predictis patet, quod dliqiiis Philosophils est superior physico, eo quod natura est determiiiatuni quoddam genus et stibiectum entis, ideo de his principiis perscrutari erit illius qui theorizat ea quae sunt entis universalis, et qui speculator ea quae stint circa primam substantiam quae est omnium principium, et hoc est ipse Deus. Physica enim philosophia quaedam quidem est, sed non philosophia prima: et ideo non est physici de his cognoscere. CAPUT II. Quod principium firmissimum congruit dictm primse philosophiae, et quae sint principii firmissimi proprieties et differentiae. Quiciitnque fero Philosophi qui de Text, et com* veritate priilia loquuntur, dicere conarittir quoiiiodo opdrttiit recipere per intellectum prima demonstrationum principia, non faciunt hoc nisi propterea quod ignorant posteriora analytica. Si enim illa scirent, profecto supponerent quod circulo non potest fieri demonstratio: et ideo principia per conclusiones demonstrari non possunt. Scirent etiam per eadem analytica, quod demonstratio non vadit in infinitum in ante sumendd, sed stat in principiis primis demonstrationum, quae ante se alia principia non habent ex quibus demonstrentur: et ideo nullus est modus doctrinae quo sciantur, nisi forte per cognitionem terminorum in principiis positorum, qui suis diffinitionibus sciuntur. Ipsa autem principia secundum se quae dignitates vocantur, oportet scientes praevenire, antequam aliquid sciant per demonstrationem: et non oportet discipulos audientes haec quaerere a doctoribus: haec enim sunt instrumenta quibus omnis intellectus accipit omnem scientiam: et ideo ex potentia sciendi non egreditur in actum sciendi, nisi per illa, et est talium scientia innata nobis. Palam igitur ex dictis est, quod Philosophi primi cuius est speculari de substantia prima, quae est substantia omnium dicta, eo quod est causa omnium, est perscrutari etiam de principiis pfiliiis syllogisticis, ex quibus omnis scietitia demonstrat omtie esse quod probat: illi enim Philosdphd qui 220 D. ALB. MAG. ORD. PR IED.

maxime inter omnes Philosophos liabet dicere et docere de unoquoque prout se habet in rei veritate, maxime convenit dicere firmissima rei principia: quia non potest docere de re qualibet ita ut se liabet, nisi per rei cuiuslibet principia: igitur illi maxime convenit qui liabet docere de ente secundum quod est ens, firmissima entis principia: quia ille solus liabet dicere de re qualibet ut se habet, et non est circa hoc ens prout est hoc ens vel illud: hic autem Philosophus qui sic de ente loquitur, est Philosophus primus, sicut patet per descriptionem sapientis quam in primo huius sapientiae libro posuimus. Diximus enim ibi omnia maxime scire sicut decet non singularem, sed unumquodque eorum scientiam habentem. Omnium Firmissimum autem omnium princi certisaimum . , 1 , principium piorum est quatuor diiierentns omnia quatuor dif x x , ..... ferentiisom alia excedens: est enim maniiestissi nia alia ex . . . . . cedit. mum circa quod mentiri et decipi nullatenus contingit, absque conditione universaliter verum existens, et quod oportet praevenire scientes, et non audientes quaerere, sicut diximus. Quod enim impossible sit mentiri circa ipsum, ex hoc patet quod nolissimum esse est necesse. Nemo autem deceptus mentitur in notissimo: omnes enim qui decipiuntur et abducuntur in mendacium, decipiuntur circa ea qua3 ignorant: et tunc modica deceptio in principio, maximum in conclusione inducit mendacium et defectum. Oportet etiam hoc principium firmissimum esse non condilionale, ut hic vel nunc vel huic sit verum, et non verum ubique et semper et in omnibus. Diximus enim, quod principium illud necessarium est praehabere apud se antequam aliqua per doctrinam accipiat quilibet iiitclligeiis aliquid. Quod autem sic necessarium est praehabere, non est conditio quaedam secundum quam sit verum et non aliter sit verum: hoc enim principium nccessarium est cognoscere quem. libel, qui aliquid liabet cognitionis, et cognitioncm huius principii est necesse venire ei qui habet eam, et non per auditum discere. Venire autem dico cum natura potentia scientiam accipiente. Palam agitur est quod tale principium quod quatuor illa habet quae induximus, omnium est firmissimum. Quod autem vel quod sit principium postea ea quae dicta sunt, continue deinceps dicam. Principium igitur de quo diximus, est quod affirmatio et negatio de nullo verificantur simul eodem et secundum idem et in eodem tempore, sed de quolibet est affirmatio vel negatio vera. Idem enim simul inesse et non inesse Text.n eidem et secundum idem est impossibile: et accipiantur adhuc omnia quae circa principium determinata sunt, sicut quod in eodeni loco et in eodem tempore et eidem et secundum idem omnia talia sint hic determinata, qua^ ad hoc principium exiguntur, quando accipitur ad logicas difflcultates determinandas. Logici enim utuntur hoc principio sicut et metaphysicus, eo quod uterque horum Philosophorum viam habet ad principia methodorum. Id igitur principium quod nunc diximus, est omnium principiorum firmissimum: habet enim illud principium praedictam determinationem per quatuor praeinducta: impossibile namque est quemlibet suscipere per intellectum, quod idem et secundum idem simul sit et non sit: non enim est sic in rei veritate, quemadmoduin quidam putant Heraclilum dicere. Non est enim necesse quod illa suscipiantur esse vera et intellccta, quaecumque aliquis dicit simplici dictione: et si dicatur quod non sit verum quod nos hic dicimus, sed verum sit quidquid aliquis dicit, tunc sequiiur quod eidem et secundum idem simul insint contraria, quod est impossibile. Quod autem hoc sequatur, palam est: determinentur enim nobis et concedantur ea quae consueta sunt concedi per eamdem quam nunc diximus propositionem, quod impossibile sit idem esse etnon LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. II 221 mno simul et secundum idem. Scimus autem quod opinio contraria est opinioni, cum opinio sit habitus suscipiens vertiui et falsum secundum rei mutatioiwm, sicut et oratio verum et falsum suscipit. Opinio autem opinioni contraria pnucipue est, quae est oppositionem secundum contradictionem habens. Palam igitur est quod impossibile suscipere per iiitellectum vel opinionem eumdem et necundum idem esse et non esse simul. Si enim hoc detur, sequitur quod ille qui hoc mentiens dicit, simul et idem et secundum idem habebit opiniones contrarius: si enim dicat se opinari idem esse v.l non esse, oportet quod cum hoc opiuetur illud non esse verum quod dicit: ux quo contraria dicit simul esse vera: H. sic habebit simul duas contrarias opiuiones de eodem et secundum idem, quod videlicet contradictoria eidem" innint simul et secundum idem, et non innint eidem et secundum idem. Patet igilur quod non est accipere per intellectum contradictoria simul inesse eidem ot secundum idem: et haee est causa quare omnes demonstrantes, principia Huarum demonstrationum resolventes, reducunt ea in istam quae dicta est, ultimam opinionem sive acceptionem, et islam non reducunt in aliquam acceptioiiom principii quae sit ante istud. Ista enim dignitas est naturaliter principium etiam aliarum dignitatum omnium. Sunt autem multi, sicut paulo ante diximus, qui dicebant hoc contingere, quod idem secundum idem simul sit et non sit, et dicunt se ita existimare, quorum in sequentibus dabimus rationes. Hac autem ratione existimationis rnulti utuntur in his tantum quae de natura Hunt, eo quod illa in motu omnia esse dicunt. Et quia motus est actus existentis in potentia, dicunt omnia simul esse per actum et non esse per potentiam. Nos autem nunc quantum proposito sufficit nine probatione accipimus supponentes ex inductis, quasi impossibile sit hoc quod idem secundum idem simul sit et non sit: per hoc enim osteildimus quod istud est firmissimum principiorum omnium. Quidam tamen imperiti dignantur demonstrare principium istud, volentes ad hoc inducere demonstrationem ostensivam: et iste error contingit eis propter apedepsiam. Est autem apedepsia ignorantia, qua non cognoscitur quorum oportet quaerere demonstrationem, et quorum non oportet quaerere demonstrationem. Omnium enim esse demonstrationem est impossibile. Si enim hoc daretur, tunc procederet demonstratio in infinitum in ante sumendo: igitur tunc demonstratio nulla fieret sic, cum omnis demonstratio sit ex primis: in infinitis autem nullum est primum. Si vero quo~ rumdam non oportet quaerere demonstrationem quae sunt principia omnium demonstrantium, tunc non haberent ex ratione dicere quae sunt illa quae magis dignantur tale esse principium de quo non quaeritur demonstratio, quam id quod induximus. Contingit autem aliquando non quidem demonstrationem semper esse propter quid, sed contingit quaedam argumentative demonstrare, demonstratione scilicet quia, quae est per effectum vel per causam remotam non convertibilem. Et etiam hoc modo impossibile est demonstrare principium superius indue turn, dummodo hoc solum supponatur, quod ille qui dubitat circa hoc, aliquid dicit et scit se aliquid dicere. Si vero nihil dicit vel scit se dicere, derisio est, quod quaeramus rationem ad eum qui nullam habet in seipso dicti sui rationem,in quantum nullam habet rationem, similis est plantae talis in quantum talis est: vincitur enim ab asino et quolibet bruto, quod non existimat idem esse et non esse. Quod si existimaret asinus idem esse et non esse, non vitaret foveas, existimans idem esse cadere in foveam, et non cadere. Dico ergo differentiam esse inter argumentative demonstrare, et demonstrare: quia in veritate demonstrans opinabitur accipere 222 D. ALB. MAG. ORD. PRIED.

quod in veritate est in principio per quod demonstrat propter quid: sed si talis non sit demonstratio, tunc argumentalio erit et non demonstratio, sicut scilicet si per effectum vel per causam remotam arguat. Oportet autem dignari quemlibet etiam sine demonstratione arguentem ad omnia talia quae sic argumentative probantur, id quod dixinius esse principium talium omnium dicere, scilicet idem secundum idem esse vel non esse: hoc enim forsitan quilibet arguens sic opinabitur quaerere a principio antequam ad aliciuid procedat: quia sine illo nullam penitus in argumentation potest ponere propositionem. Manifestum igitur, quod hoc principium non est audientem quaerere, sed praescientem habere. Habet igitur hoc principium totam lirmissimi quam diximus determinationem. CAPUT UT. Quod non conoenit simul affirmare et negave per probationem sump tam ex hoc quod sermo aliquid significat. Text, et com. Quamvis autem ostcnsive non probe10* tur preemcmoratum principium, lam en deducitur ad multa impossibilia qui hoc praesumpscrit ncgare, si dederit quod dicta sua, scrmones et rationes aliquid significant in quantum in eo sunt sibi significando vel in quantum in alio sunt per auditum significando alteri: hoc enim est necesse, quod scilicet sibi et alteri significant aliquid, si per sermones aliquid dicere intendit. Sin autem detur quod nihil significando dicit, tunc dictum tale non habebit virtutem et rationem sermonis: nec erit talis dictio sermo: quia omnis sermo institutus est aliquid simrificare, cum sermo ad aliud non sit nisi ut conceptus cordium nostrorum nobis invicem significemus. Si igitur nihil significat dictio, non esset talis dictio sermo, nec ei qui loquitur ad seipsum aliquid significans, neque aliquid designans ad alium cui loquitur. Sed si dederit aliquis, quod dictum aliquid significat, tunc Ierit demonstrat)Q quod idem secundum idem non simul est et non est: ecce namque aliquid erit diffinitum nomine significatum, quod dicitur inesse vel non inesse: sed causa demonstrans hoc quod erit huiusmodi demonstratio, est ille qui sustinet hoc esse verum, quod sermo loquentis aliquid significat: dummodo enim hoc detur, ipse qui dicit rationem sive locutio nem interpretativam non esse, et destruit eam, de necessitate sustinet et ponit eam esse. Dicens enim rationem interpretativarn non esse, aliquid significat, sicut iam ex bypothesi conccssum est: et si hoc dicto aliquid determinatum dicit, hoc idem verum est quod significat per nomen. Deinde igitur nomen dictum significat determinate aliquid esse vel non esse: igitur non omne dictum sehabet simul sic et non sic, quod significat simul idem esse et non esse secundum idem. Amplius per eamdem hypothesim si homo significat unum determinatum et univoce, sit hoc quod significat, animal bipes. Dico autem etiam unum signilicare in his complexis enuntiationibus, quando significant hoc esse si hoc est: et siquidem illud significatum sit homo, hoc erit homini esse: quia hoc est essentialiter predicatum de ipso et totum et solum significatum ipsius. Si autem aliquis dicat cum Heraclito, quod homo vel aliud nomen non significat unum solum, sed plura: hoc nihil restat sive imp edit, dummodo solummodo illa plura dicat esse finita, et essentialiter significata, non denominative, sed sicut plura quorum quodlibet est essentiale subiecto de quo praedicatur nomen: poriatur enim in singulis rationibus nominis proprium nomen diversum. Dico autem exponendo hoc, ut si quis non dicat, quod hoc nomen, homo, significat LIBER IV 1BTAPHYSI0QRUM, TRACT. II aia

IIIIIIIQ, spd ipulta, 4e quibus tamen univuee dicatur Piimftl Wpes, si illa plura quce sigpificat hoc pomelo homo, sipt tumm in patura et uniyoca ? tunc enim pulut quod hpp popiep? Aom^ sipifieat illml unum uniyocum? quod dicitur de |i|liribup? et dicet illud esse, et pop dicit illud esse et npp esse piimii. Si wo hoi||0 dicit ratione^ diyprsas et plures, sed distinctap nuipero, idpm spquitur, PopaU\v enim nqpien sp§ciale cpiiibet rationi Mubatygtia* diversa secundum upamquamque r^t|on§m: licet enim pqbi§ npipipa fingerp: time epim ppmen illud nigniQpabft ea q\i® sigpifipat espetaptuw? vt ppn significat ea e^e simpl et nop im$e. IIaec autem positio fuit Ileracliti, quod pliira significat pomen, sed finita. Si autem non pppatur nomen pignificare pliira et finita,sed pptius plura et ipfinita, nicut dixit Ana^agpras? tupc palam ex IMHDdifiti^ est, quod nulla ept ratio vel disnutatip yel sermocipatio inter hpmim$8: quia pppiep non signifieare imum, ost ppmep nihil ^igpificarp. Unum enim. nompn pniyoeppa est ab una forma impppitpm, et hoc iprpprtatur per noixien; ot si nop signifieat Ulapi rem? penitus nihil isignificat IUam aptem reiW signifies re ppn potest, si infinity significat: quia' si plura, significant, tupp pp^spt <»,iyu§lil)§t pomep aptar}, §icpt dhdmus: nod si infinite pigpifipat, non possunt apUi'i ppmina ipfmitis: et sic illa tunc uno uotninp sigpificari non ppssunt: quiapno noininp pemel ppsifo, pullus potest uti luqmvoee simul: quia non contingit inloHigi simul nisi unum nomine uno. Non nigiiificaptibuQ autem nominibus a nobis uufertw disputatio quam.simul habemus ad invicem, et illa quae secundum veritatem est disputatio ad alterum, et illa qu® minus prpprie disputatip vocatur, qu© out homing ad seipsum. Nihil enim coniipgit inteliigere secundum aetum, si nihil inteiligat esse unum: sed si convenit intelligeie, tunc hoc modo aonvenit ut poiiatup huic determinate vm qv® inteL (igitur, pomenunum. Sed sic sicut a principio' dictum est, T erit aliquid unum signiflcans nomen unum, et significant unum in re. Nec hoc modo igitur convenit quod hominem esse significei, cum hoG eodem modo simul hominem non esse. Si autem aliquis dixerit, quod homo non solum significat multa ut denominative dicta de uno ut subiect©, sed significat ea ut multa quae denominant ipsum ut unum sibi essentialiter et univoce: et hoc idpo dicunt, quia nos non dignamur dicere ut unum significant ea quae de uno denor minative praedicantur, hoc iterum erit ineonveniens: quoniam sic musicum et album erunt essenttaliter unum univpcum in nomine hominis musiqi et albif Sequitur autem ex hoc ulterius, quod omnia erunt unum ratione et genere,quia omnia de substantia denominative praedicantur. Omnia enim secundum hoc erunt univoca. Et hoc falsum est, quia denominativa non sunt univoca. Tamen etiam secundum hanc positionem in uno nomine non erit idem esse et non esse nisi secundum aequivocationem illam solam, si quem nos Latine hominem voca* mus, alii autem alterius linguae vocant non hominem • tunc enim nomen unum diversis idiomatibus significant finitum et infinitum, et affirmatio et negatio in genere quae est negatio termini infiniti, quod scilicet non homo significet aliquid in genere uno, quae est negatio termini infiniti animalis, quod est non homo, referuntur ad vocem unam praedicto modo aequivocam. Sed quod a nobis hic dubitatum et quaesitum est, non est hoc quod quaeramus, si contingit simul hominem esse et non hominem esse secundum aequivocum nomen tantum: sed quaesitum est a nobis hoc, si contingit secundum rem idem esse hominem et non esse hominem simul et secundum idem. Si autem dicatur quod non homo et homo non significant aliquid diversum, tunc palam est quia non esse hominem secundum rem non erit diversum ab esse hominem; ergo hominem esse erit non ho 224 D. ALB. MAG, ORD. PR^ED. minem esse secundum rem: haec enim duo erunt unum et idem secundum rem et rationem. Esse enim unum et idem significat re et nomine esse unum, sicut unum et idem sunt synonima vestis et indumentum, et vinum et merum et bacchus, et ensis et gladius: et hoc unum est quando ratio rei est una. Si vero ista fuerint sic re et ratione unum, nomine tantum differentia, tunc hominem esse significabit hominem non esse: et hoc est contra hypothesim: quia datum fuit quod ista diversa significant, quando datum fuit quod quodlibet significat id cuius est ipsa diffinitio. Verbi gratia homo significat id quod est animal bipes. Itaque si quidem est verum dicere quod homo est animal bipes: hoc enim, sicut diximus, significat nomen, cum dicimus quod homo erat, necessarium est quod nomen non significat nisi unum: sed si hoc est necesse, tunc nullo modo contingit quod hoc idem hominem esse sit non animal bipes esse. Necesse enim esse, sicut in Logicis dictum est, significat idem quod impossibile non esse, et convertitur cum ipso. Igitur ex omnibus praedictis sequitur, quod non contingit hoc quod simul verum sit dicere una dictione hominepi esse et non esse hominem. Eadem autem ratio est de negatione in dictione qua dicimus non esse hominem: hoc enim non significat esse hominem: et hoc est ideo, quia hominem esse et non esse hominem diversa significant magis quam disparata sint diversa. Si enim album esse et hominem esse diversa significant, quae cum subiecto possunt esse unum, tunc multo magis hominem esse et hominem non esse diversa significabunt. Ista enim duo, hominem esse et hominem non esse, multo magis opponuntur, quam album esse et hominem esse: igitur ista duo significant diversa, et non aggregantur sub unius nominis signifi catione. Si quis autem dixerit quod album natura et diffinitione idem quod homo significat, tunc contra hoc idem dicimus quod et prius diximus, quod scilicet secundum hoc omnia erunt unum et idem natura et diffinitione, quia omnia alia denominant substantial!!, et erunt idem natura et diffinitione cum ipsa: omnia igitur erunt unum, et non solum opposita erunt unum. Si autem hoc non contingat, sed est impossibile, tunc sequitur necessario quod uno nomine non significantur opposita: et hoc maxime patet, si concedatur quod interroganti et quaerenti potest responderi directe ad propositum hoc quod interrogat et quserit: si enim aliquis interrogat et quaerit una simplici interrogatione, an hoc est homo ? et respondens respondeat negationem cum affirmatione, dicens quod hoc est homo et non homo,non dat responsionem congruam interroganti, quia plura rcspondet unum solum interroganti et quaerenti. Quamvis enim nihil ab est sive differt unum et idem esse in re hominem et album, et alia mille in pluralitate accidentium, quae omnia unum sunt subiecto, tamen interrogaiiti simplici et unica quaestione, et verum est dicere hoc esse hominem vel non, danda est unica responsio, et respondendum est ei nomen unum significans id quod interrogate et non est addendum in responsione, quia hoc sit etiam album et nigrum et magnum et alia mille talia quae accidunt ei: impossibile est enim accidentia quae infinitapermanere debent pertransire respondentem. Oportet ergo quod aut omnia respondendo permeet, cum eadem ratio sit de omnibus, aut nullum: sed non omnia permeabit: nullum igitur respondebit nisi interrogatum. Similiter igitur secundum omnem eumdem modum, quamvis millies idem sit homo et non homo, quia mille per negationem termini infiniti supponere potest, tamen interroganti si est homo ? non est respondendum simul, quia est homo et non homo, si, sicut dictum est, non homo, et alia quaeque acci LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. II 225

iluiit honiini, sunt respondenda secundum affirmationem et negationem, ut iwpondeat quaecumque sunt et non sunt, *iout album et non album, et nigrum et nun nigrum,et magnum et non magnum, H alia infinita talia quae accidunt. Si enim hoc Tacit sic respondendo una responsionr unum interroganti,tunc non disputat: quia, nunquam respondet ad intentionem interrogantis. Ex omnibus igitur quae inilucla sunt, planum est quod nomina nec inlinita neque opposita neque multa significant. Et sic patet ulterius quod significant contradictoria. CAPUT IV. Quod si contradictoria sint simul vera, sequitur nihil did secundum substantialem prgedicationem, sed omnia secundum accidens. igi$m' Omnino vero destruunt substantialem diffinitionem quae quid erat esse rerum dicebat, qui dicunt quod contradictoria Hunt simul vera. Est enim secundum istos necessarium dicere, quod omnia quae de re praedicantur, accidunt ei, et nihil sit substantial praedicatum, et quod accidat homini hominem esse, et similiter accidit ei animal esse, et alia similiter praedicata non praedicantur nisi secundum accidens. Si enim dicamus contradictoria de eodem praedicari, tunc si detur quod id praedicatum quod est hominis esse sit quid ipsius, acquitur statim ex tali hypothesi, quod illud idem erit non • hominem esse, aut non esse hominem. Negatione enim inlinita quae relinquit aliquid, sequitur quod idem sit esse non hominem, et negatione extra genus quae nihil relinquit, nequitur quod idem sit non esse hominem vel non sit esse hominem: et hoc VI non est verum, cum ista sint negatione quidditatis quae est esse hominis: secundum enim rei veritatem unum tantum erat quod significabat rei substantiam quae est quid ipsius, sicut et unum est esse. Ostendimus enim in ante habitis, quod difllnitio data per materiam, reducitur ad eam quae datur per formam: hoc autem unum quod significabat substantiam, erat secundum rem substantia alicuius: significare vero substantiam est terminum rei significare: et hoc est non alicuiconvenire nisi rei illi et ab omnibus aliis separare: et ideo significans substantiam rei est non esse aliud aliquid illud ipsum quod est rei diffinitio. Si ergo omnia ista dicantur esse falsa, et contradictoria dicantur esse simul vera, cum ei quod est hominem esse sit aliud illud quod est non hominem esse. Et similiter aliud sit ab ipso quod est non esse hominem: eo quod negatio sive sit infiniti, sive simpliciter negationis, semper est aliud ab affirmatione: et si tunc contradictoria contingunt eidem, ut dicunt, tunc diffinitio non contingit tantum uni, sed uni et alii: et quod contingit eidem inesse et non inesse, est accidens: necessarium ergo est istis, ut dicant quod non erit aliquid ratio diffinitiva alicuius: sed omnia dicuntur secundum accidens quae praedicantur de aliquo: ratione enim inducta diffinita est substantia et accidens, quod scilicet substantia quae est quidditas, non alii convenit, sed ab omnibus separat: accidens autem est quod contingit eidem inesse et non inesse: hoc enim modo album accidit homini: homo albus enim est et non albedo, etideo contingit albedinem sibi inesse et non inesse: quod non contingeret si substantialiter esset albedo. Si autem forte aliquis diceret, quod Text, et com. hoc non esset inconveniens,et concederet quod omnia secundum accidens dicuntur quaecumque praedicantur de aliquo, tunc cum hoc dicatur secundum accidens, 15 22G D ALB. MAG. ORD. PRiED.

quod non contingit secundum ipsum: quod autem non secundum ipsum contingit, contingit secundum aliud: tunc omnia praedicantur secundum aliud, et nihil secundum scipsum. Sequitur ergo ex hoc, quod nullum est primum universale predicatum, sedibiturin praedicatis secundum aliud in infinitum, si semper accidens non secundum ipsum de subiect© aliquo significat praedicationem: hoc autem est impossible: oportet enim quod omne per accidens ad aliquod per se praedicatum reducatur: accidens enim est quod cum sit in aliquo, non est ineo velut quaedam pars: et impossibile est esse sine eo in quo est: et sic patet quod in ratione accidentis cadit esse in alio et de alio pnedicari, aut simpliciter, aut secundum quid: et sic accidens secundum se et secundum ipsum praedicatur de subiecto. Subiectum non est nisi duplex subiectum, videlicet per accidens, et quod per se est subiectum. Subiectum vero per accidens dico, quod non gratia sui et secundum se est subiectum, sicut quando accidens dicitur inesse accidenti, sicut musicus dicitur albus, vel e converSubiectum so. Subiectum vero per se., est in cuius accidens, ratione est quod sit subiectum, sicut subper se. stantia, quae ideo substantia est, quia substat accidenti, in se perfectum quid et per se ens existens: et hoc cum dicitur, Socrates est albus, non potest esse pluribus modis praedicatum accidens: et Accidens s*c non ^ibit in infinitum. Non enim, "aTckientf sicut diximus,plura duobus complectitur: ut^umoie accIdens enim non accidit accidenti, siceiciem^a ei u^ dixiiims, nisi quia ambo eidem accidunt, quod per se est subiectum, quia quod sit subiectum, cadit in ratione sua: et si niille essent accidentia, idem esset ac si essent tantum duo. Dico autem hoc explanando, sicut quando dicimus album esse musicum, aut e converso, hoc scilicet musicum esse album, eo quod ambo ista accidunt homini qui per se subiectum est, eo quod est substantia quao de ratione sua habet quod est subiectum. Sed non est eodem modo si dica tur, Socrates est musicus, eo quod ambo dicantur eidem accidere tertio quod diversum sit secundum esse substantialc ab utroque: quia Socrates est prima substantia quae de ratione sua maxime substat. Quoniam igitur quaedam accidentium ita dicuntur, quod de ratione sua inhaerentia illi insunt quod de ratione sua et non secundum accidens subiicitur, alia vero dicuntur alio modo, quia ambo de ratione sua inhserentia accidunt ei quod de ratione et natura propria substat, oportet quod quaecumque sic dicuntur esse in subiecto accidentia, sicut album inest Socrati, non contingit esse infinita in superius, ita quod semper unum praedicatum gratia alterius insit: quia tale accidens de ratione sua incst ei quod de natura et ratione propria subiicitur. Non igitur vadit hoc in infinitum, ita quod Socrati albo diversum aliquod ab albo accidat propter quod insit ei albedo: et hoc ideo est, quia non fit unum diffinitione et esse ex omnibus subiectiset accidentibus in infinitum: et ideo Socrates per se et de natura sua habet subiici, et non gratia alterius alicuius quod faciat ipsum subiectum, sicut Socrates gratia alterius participat rationale, quia gratia hominis, cum unum fiat ex animali quod est esse Socratis: et ideo cum dicitur Socrates albus, non oportet quod Socrati aliquid aliud accidat, gratia cuius subiicitur illi, sicut gratia alterius subiicitur rationali animali, cum dicitur Socrates rationale animale: nec etiam oportet quod albo aliquid aliud accidat, gratia cuius insit Socrati, sicut musicum: quia neutrum horum magis accidit alii quam reliquum reliquo: et hoc simul et aequaliter una accidentis diffinitione sunt diffinita, scilicet quod cum sit in alio, impossibile est esse sine eo in quo est, cum non sit pars: et ideo utrumque per se, id est, per suam rationem inest, et non unum per alterum vel per aliud.: et hoc ideo est, quia hoc quidem sunt accidenti quae praedicantur et insunt: illa vero non sunt accidentia quae subiiciuntur et quibus in LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. II 227

HIIIII.. Quaecumque vero sic insunt de ratione propria, illa non insunt accidenti pur aliud in infinitum accidens: sed quaecumque alio modo dicuntur sicut musicum iilho, illa quidem accidenti insunt per acr.idcns, hoc est, gratia alterius quod est ile se subiecturn: et illa etiam non vaduut in infinitum: ergo neutro istorum iiiodorum omnia semper dicuntur secundum accidens aliud, et haec est detructio hypothesis inductae: ergo falsa est et iropossibilis: et sequebatur ex hoc quod dicebatur nihil dici secundum substanlium: oportet igitur necessario, quod illiquid sit substantiam et quod quid erat <588e significans. Si autem hoc detur, tunc in principio huius capituli ostensum est, quia impossible est simul praedicari contradictiones. Quando autem dicimussubnlantiara et maxime substantiam priroam per se esse subiectum, et accidens perse imse in alio, et esse predicatum, intelligimus de illo modo dicendi per se, in quo predicatum est de ratione subiecti: quem modum inter modos dicendi per se in Analyticis posteriorities iam dudum diximus esse primum: sic enim substantia est, quae substat, ens in se perfecta: et accidens est, quod est in alio in quo M habet esse: propter quod et accidens poMU tius est esse quam essentia, et ideo etiam perfeetam non habet diffinitionem. Sic igitur patet quod impossible est omnia dici per accidens et inesse per accidens, quia ipsum accidens per se inest subiecto. Nec possibile omnia subiici et substare per accidens, quia ipsa substantia et praecipue prima substat per se. Et sic patet quod contradictoria non verifieantur de eodem, ut manifestum est per ea quae induximus: nec ibitur in infinitum in his quae praedicantur de aceidentibus. Nec est haec differentia in his quae per accidens praedicantur, utrum simpliciter vel secundum quid praedicentur: hoc enim nihil impedit propositam hic nostram intentionem. CAPUT V. Quod ad dicere contradictoria esse simul vera de eodem secundum idem, sequitur omnia esse unum et idem secundum idem. Amplius autem ii contrgdictipnes si Text, et com. mul de eodem verge sunt onines, sicut quidam dicunt? tunc palarii erit ex ista quam hic inducernus ratione, quod omnia erunt unum et idem: sequitur quod idem quodcumque subiectum sit navis triremis quam galeram vocant, et hoc idem sit navis uniremis quam scapham vocamus, et illud idem erit homo, sicut consequenter ostendemus. Dicitur autem galera navis triremis, propter tres ordines remorum qui sunt in ea, quorum unus remigubernantes, et hinc et inde sunt duo ordines in lateribus remorum remigantium unus super alteram. Scapha autem unireinis yocatur, quia uno uititur remo tam ad gubernandurn quam ad remigandum. Sic ergo m de omni unp et eodem subiecto et secundum idem simul eontin*gat afiirmare et negare, tunc sequetur illud unum subiectum esse navirn triremem et uniremem et hominem: et hoc inconveniens necesse est concedere omnes illos qui dicunt illam rationem Py«thagorae veram esse, quam ipse assignat causam esse eius quod est contradictorias simul esse veras de eodem. Pythagoras autem, sicut inferius ostendemus, dicebat quod existimationes hominum sunt causae affirmationis et negationis rerum, et non rerum compositiones et divisiones: quia mille sunt extra animam, ut dicebat, causa existimationis. Sequitur igitur secundum Pythagoram, quod si alicui videtur quod homo non sit triremis navis: quia tunc negatio est vera, quae 228 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

dicit quod homo non est triremis navis. Si autem contradictoriae omnes sunt simul verae de eodem secundum idem, tunc sequitur quod afiirmatio dictse negationi contradictoria sit simul vera de eodem. Ex eadem etiam causa fit ut concedatur dictum Anaxagorae, qui dixit omnia esse in omnibus. Et sic dixit omnes res simul secundum actus suos simul in eodem esse, et nihil vere esse unum ab una forma, sed unumquodque esse omnia: et hoc verificatur secundum istam opinionern, quae dixit contradictoria sirnul esse vera. Anaxagoras enim videtur quodlib et ens dicere esse indefinitum sive non deiinitum ad formam unam, eo quod dicit omnium esse in omnibus esse: et isti putantes dicere ens actu secundum formam quod indefinitum sit, eo quod omnes formae sint in quolibet, dicunt ignorantes de non ente actu quod sit indefinitum. Nam indefinitum ad esse est potestate ens et non endelechia: et hoc quidem voluerunt dicere, sed propriis verbis exprimere nescierunt: sed tamen quia isti indefinitum quodlibet esse dixerunt ex hoc quod in quolibet sunt infinita secundum formam, oportet quod dicant de uno omni simul vera est affirmatio et negatio omnium, sicut etiam sequitur hoc contra eos qui dicunt rationem Pythagorae. Huius autem haec est ratio. Inconveniens enim videtur si de aliquo verificetur sui substantialis praedicati negatio, et quod non verificetur de eo negatio praedicati, quod diversum per disparationem vel oppositionem est ab illo: cum minus videatur verificari de eo negatio sui essentialis praedicati, quam disparati vel oppositi. Dico autem explanando hoc, quod si secundum istos verum est dicere de eo quod est homo, quia non est homo: tunc multo fortius verius est de eodem dicere, quod non est navis triremis: et sequetur quia etiam est triremis, et non triremis navis. Secundum istos igitur si est affirmatio de aliquo et alicuius, tunc necesse est etiam negationem eiusdem inesse eidem. Sed si alicui subiecto non convenit affirmatio disparati vel oppositi praedicati, sequitur quod illud principium negatur de eodem magis quam suum essentiale praedicatum, sicut iam ante diximus. Si autem ipsa negatio inest talis praedicati, tunc etiam affirmatio inest eidem, ex quo contradictoria sunt vera de eodem: et sic quod non est triremis navis, est triremis navis: quia cui convenit negatio, convenit et opposita affirmatio: et sic est de quolibet essentiali et disparate praedicato: ergo omnia sunt unum et idem: quia omnia quae sunt, de uno et eodem praedicantur. Haec igitur impossibilia sequuntur contra eos, qui istam Pythagorae et Anaxagorae defendunt rationem: quia etiam secundum Pythagoram esse rerum sequitur modum opinionum in anima: quia idem et diversum cum eodem et ab eodem potest componere et dividere. Secundum Anaxagoram vero omnia sunt in omnibus, et sic omnia de omnibus negantur vel affirmantur. Adhuc autem ipsum non esse secundum hasopiniones necessarium est de eodem dicere praedicando, et de eodem simul negare: est enim negatio negationis. Si autem concedatur quod verum est quod idem secundum idem sit homo et non homo, tunc negationes utriusque horum sunt etiam verae de eodem: et sic palam est quia id quod est homo et non homo, neque homo est neque non homo: haec enim duo duae sunt negationes praedictorum duorum. Si autem dicatur quod una sola negatio est quae componitur ex utrisque negationibus, tunc etiam opposita illi compositae erit etiam una. Et tunc illae contradictoriae simul verificantur de eodem. Patet igitur quod quocumque modo accipiantur contradictoria, dummodo concedatur eas simul de eodem et secundum idem veras esse, sequetur quod omnia sunt unum. LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. II 229 CAPUT VI. In quo per consequentiam affirmationis et negationis, et e contra, probatur quod contradictoria non sunt simul vera. §**« Amplius si dicantur contradictoria siniul esse vera, aut hoc est ita in omnibus quod ad affirmationem sequetur negatio, H e converso ad negationem affirmation an I non in omnibus sic se habet, sed in quibusdam tantum. Si dicatur hoc in omnibus sic se habere, tunc omne quod est' enn, est etiam non ens, et omne quod mi album, est etiam non album. Et simili modo se habet circa alias affirmations et negationes: et hoc esse inconvenitms in praecedentibus est ostensum: quia sic nihil praedicatur in quid, et omnia erunt unum et idem. Si autem dicatur quod hoc est circa quasdam res, et circa quasdam non est ita, sicut dixerunt Pythagoras et Heraclitus, quoniam de quibus sunt opiniones contradictoriae, de illis sunt contradictoria vera, de quibus non sunt opiniones contradictoriae, de illin non sunt contradictoriae verae, sicut informs patebit, tunc ad minus concesHiim erit, quod contradictoriae sunt oppose non habentes medium secundum se in quibus sunt secundum se: et contra hoc nihil habemus dicere disputando, quia hoc absolute est verum. Si vero dicitur quod contradictio simul verificatur circa res omnes, iterum quaeremus diviilcndo sic: aut enim tunc dicetur quod tic quocurtique contingit aliquid dicere al'lirmative, de eodem contingit hoc idem nogare: et de quocumque contingit aliquid negare, de eodem contingit etiam e rouverso illud idem affirmative dicere, ila quod negatio universaliter sequatur ad affirmationem, et e converso affirmatio ad negationem, ita quod istae conditionales sunt verae: si aliquid affirmatur de aliquo, hoc idem negatur de eodem: et e converso, si negatur de aliquo, hoc illud affirmatur de eodem. Aut non est quod de quibuscumque quidem contingit aliquid affirmando dicere, de eisdem contingit hoc idem negare, sed non e converso est, quod de quibuscumque contingit aliquid negare, quod de eisdem contingat illud idem affirmare: et hoc est quod negatio quidem sequatur universaliter ad affirmationem, sed affirmatio non universaliter ad negationem sequatur. Et si sic dicatur quod sequatur ad affirmationem negatio, et non e converso, cum negatio dicat non esse quod non est, et non sequatur ad eam affirmatio, tunc non esse erit firmum et intransmutabile in esse, et opinio negationis et non entis erit firma secundum eos qui ens dicunt sequi opinionem: secundum illos enim hoc loquimur, quia tunc opinio non entis non potest esse opinio entis. Si autem hoc datur quod ipsum non esse quod significat negatio, firmum sit et notum, tunc necessario sequitur quod affirmatio erit notior, aut negatio quae opponitur negationi: quia illa affirmationi aequipollet, sicut si dicam negationem huius quod est hoc, non est ens: hoc enim negatio est, non hoc est non ens, et hoc aequipollet huic, hoc est ens: et ideo affirmatio, hoc est ens, et negatio negationis quae est, non hoc est non ens, sunt notiores quam negatio quae est, hoc non ens, vel hoc non est ens: quia privatio non intelligitur nisi per habitum, et negatio non intelligitur nisi per affirmationem. Si ergo negatio est opinionis firmae, ita quod ad eam non sequitur affirmatio, tunc multo magis erit quaestio de affirmatione firma, ita quod etiam ad affirmare non sequitur negare: et sic concluditur propositum, quod nec ad affirmare sequitur negare, nec ad negare sequitur affirmare: et sic nunquam simul verificantur contradictoria. Heraclitus tamen cu 230 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

ius est haec positio, dicebat negationem sequi ad affirmationem, et non e converso dicebat negationem notiorcm quam sit affirmatio: quia dixit res simpliciter non esse, esse autem secundum quid, eo quod omnes in motu sunt. Si autem aliquis dicat similiter esse de negando sicut de affirmando, ita quod quidquid de aliquibus contingit ncgare, de eisdem necessarium est hoc idem affirmando diccro: tunc iterum dividendo quaerimus: aut enim verum est quod dividens negando dicat illud idem affirmando, ut verbi gratia una pronuntiatione dicat aliquid esse album, dicendo per affirmationem, et eadem dicat dividendo per negationem illud idem non esse album: aut non afiirmat dividens sive negans, aut affirmans dividit sive negat Et si detur quod non est verum, quod dividens sive negans dicat sive aflinnet, non aflirmabit ea eo ipso quod negat ea: nec est causa quod non affirmat ea nisi quia non sunt: quae enim non sunt, non possunt affirmari: et quae non sunt, non possunt aliquo modo pronuntiari affirmando. Et causa huius est, quia non intelliguntur esse, et quae non contiiigit intclligi, non contingit significari: igitur in talibus affirmatio non sequitur negationem: et dictum erat quod in omnibus sequcretur. Si vero verum est dividentem eo ipso quod negando dividit aliquid ab aliquo, affirmat dicendo illud idem de eodem, tunc omnia erunt uiiuin et idem, sicut etiam in ante habitis dictum est: et idem erit homo, et triremis navis, et Deus, et asinus, et sic de aliis: et eorurn contradictions erunt verae de eodem, de quo verae sunt affirmations. Sed adhuc secundum hanc positionem nihil videtur differre una res ab alia: si enim diceretur una res ab alia differre, cum non differat nisi per formam propriam, illa praodicaretur de illa re, sicut praedicalur verum de ea et proprium: et ideo negatio eiusdem non esset vera de eodem. Similiter autem si detur quod dividenteni aliquid ab aliquo contingit esse verum, tunc oportet quod hoc ipsum verum et proprium signified ipsum suum dictum: quia nisi conveniat ei aliquid vere et proprie quod dividit ipsum ab aliis: alia vero non vere negantur de ipso. Ex his igitur omnibus non sequitur ad affirmationem negatio, nec e converso ad negationem aflirmatio, sicut dicebant in priori membro supcrius inductee divisionis. Ad haec autem quae dicta sunt, sequitur aliud inconveniens: quia si ita est, ut dicunt, quod affirmatio sequitur ad negationem, et negatio sequitur ad affirmationem, sequitur quod omnes aliquid dicentes dicunt verum, et cum hoc mentiuntur, et dicunt falsum: et idem homo seipsum falsum dicere confitetur in omni dicto suo: quia si detur quod dicat vcrum, sequitur quod non dicat verum: et hoc idem confitetur quando dicit affirmationem sequi ad negationem, et e converso. Similiter autem palam est ad haec inconvenientia quae dicta sunt, quod sequitur etiam, quia de nullo penitus potest esse perscrutatio vol disputatio: eo quod nihil concedit vel dicit proponens, et nihil respondet respondens: quia quidquid dicit, interimit: et quidquid interimit, asserit: non enim dicit ita esse vel ita non esse aliquid quod dicit, nec etiam dicit non sic vel sic esse, sed simul esse dicit ita et non ita dicit esse, et iterum arnbo ista negat simul, quod scilicet nec ita sit sicut dixit. Si enim non ita affirmat et negat esse quod, dicit, tunc necessario quod opinando de re novit, aliquid dcterminatum novit: tunc quando affirmatio est vera, negatio est falsa: et quando negatio est vera, affirmatio est falsa: tunc sequitur quod non contingit simul idem de eodem et secundum idem vere aflinnare et negare simul. Sed forsan dicct aliquis sophistarum ad haec quae induximus, quod hoc quod induximus, est positum a principio, scilicet quod simul contingat afiirmare et negare, et ideo ea quae inducta sunt, non sunt inconvenientia, quia scquuntur ex hypothesi: et sic dixit Iferaclitus: et ideo con LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. II 231 cessit quod nihil penituf sciretur, nec aliquid vere possit responderi vel interrogari, et positio sua fuit contradictoria simul esse vera. CAPUT VII. In quo probatur, quod contraria non simul verificantur propter mutationem et fugam de ipsis: quod est secundum susceptionem cui acquiescunt homines. sunt et non sunt, propter motum continuum quem videbat in eis: et ideo dixit omne esse continue non esse: et dicebat hoc non converti, et nihil posse dici, nihil responderi, et penitus nihil sciri: et contra hunc Philosophum vadit nostra disputatio. Si autem aliquis dicat, quod hoc dicens nihil penitus suscipit in anima per consensum: et dicit impossibile esse quod aliquid sciatur, sed secundum similitudinem unam sestimat de quolibet, et non sestimat de eodem, quid iste bruto peior differentiae habet ad plantam? sicut etiam in ante habitis diximus.

%&«"*• Amplius qui dicit contradictoria simul esse vera, aut est suscipiens per interiorem conceptum animi, quod ita sit vere sicut dicit, aut mentitus est ita se habere dicens, et intus tamen non suscipiens. Si enim suscipit se verum dicere, tunc oportet quod aliquid sit ipsum dictum: oportet igitur quod ipsum dictum suum rcferatur ad rem, et quod talis sit entium natura sicut dicit, et sic ens non est ens: et hoc iam ante ostendimus esse impossibile. Si vero non verum dicit, et suscipit se verum non dicere, sed tamen dicat se verius dicere quam ille qui dicit de contradictoriis sicut et ipsa res se habot, quod scilicet dividant verum et falsum, tunc ex quo dicit verius, sequitur quod non simul cum illo veriori dicatnon verum: et sic contradictoria non sunt simul. Sed tamen secundum istius dictum etiam omnes mentiuntur, et simul cum illo verum dicunt: et nec pronuntiandum est aliquid tali homini, nec aliquid dicendum est ei: eo quod iste secundum unam similitudinem ea quae pronuntianlur vel dicuntur, dicit esse et non esse. VA hasc omnia dixit Heraclitus: quoniam ille dixit verius nihil esse quam esse, et nihil verius dici de re quam quod simul Propter quod etiam maxime patet, 'x quod nec aliorum a philosophis qui idiotaesunt, aliquis ita disponitur quod hoc credat: nec etiam ita disponitur aliquis eorum qui istas rationes et positiones dicunt, licet verbotenus ita dicant. Si enim ita disponitur ut dicit, quare vadit domum motu pedis, nec acquiescit dicto suo, quando putat quod est eamdem domum, si idem est ire do mum, et non ire domum? Si enim huic dicto suo suo acquiescit, tunc quando putat ire domum, non debet ire: quia, sicut diximus, idem est ire quod non ire. Similiter iste non vadit rectam viam ducentem ad casum in puteum vel in torrentem: sed videns puteum vel torrentem, est timens, eo quod putans est quod non similiter sit bonum incidere in puteum veltorrentem, et non incidere: cum tamen utrumque horum similiter bonum sit, si dicto suo acquiescit: ex quo igitur cavet viam ad puteum et ad torrentem, palam est non esse melius, sed nocivius. Sed si dicatur hoc, sequitur quod unum est bonum et aliud non bonum, et per eumdem moduli hoc quidem esse dulce, aliud vero dulce non esse, sequitur necesse esse suscipiondum: iste enim non omnia contradictoria sequalitcr quaerit et suscipit: quando enim putans est melius sibi vinum quam aquam bibere, et aliquem ho 232 D. ALB. MAG. minem amicum videre, deinde post istam apprehensionem cui acquiescit, quaerit ista: et equidem oporteret quod aequaliter se haberet ad quaerere utilia sibi et ad non quaerere eadem, si daretur quod idem esset apud eum homo et non homo, et alia contradictoria, de quibus dictum est. Sed hoc quod dictum est, per hoc esse verum perpenditur, quod nullus idiotarum et istorummet Philosophorum est, qui ad certitudinem oculorum non videat hoc quod est nocivum timens, et non nocivum non timens: igitur, sicut visu videmus, in eis omnes homines et isti et alii suscipiunt per interiorem consensum, sicut dictum est simpliciter et universaliter habere circa contradictoria circa omnia entia, aut ad minus circa eligibilia et fugibilia, quae suscipiuntur ut meliora nobis et deteriora. Et si dicat aliquis quod non sumus aliquid scientes vera scientia, sed sumus opinantes aliquid habitu trepidante et non confirmato, sed inter utramque partem contradictionis vacillante: tunc multo magis curandum est nobis cle veritate scienda, quam si omnia sciremus per causam essentialem, quemadmodum infirmo magis curandum est de sanitate quam sano. Opinans enim propter trepidantem inter contradictoria habitum, non salubriter,sedinfirme sed habet ad scientem: quod non faceret nisi aliquid esset scitum: sicut aeger ad sanitatem non se haberet corruptus morbo, nisi aliquid esset vera sanitas: non ergo potest dici, quod nulla sit scientia de veritate. Dicebant autem quid am nihil sciri, sed habitum omnium quo concipitur de rebus esse opinionem: et quia opinans trepidat inter contradictoria et complectitur utrumque., dicebant hoc esse signum quod utrumque sit verum: causam vero veritatis in opinando esse dixerunt. Amplius adhuc isti dicebant nihil esse certissime verum, sed omnia falsa esse, unum lamen esse falsius alio. Dicamus igitur, quod si ideo sunt contradictiones simul vera, quia maxime oiu). PILED. sic se habent res, et non sic, sed tamen et hoc, ut dicunt, est magis et minus verum, et magis et minus falsum, oportet ergo quod ita hoc sit in natura entium de quibus est affirmare et negare. Non enim dicimus secundum unam similitudinem esse in vero et falso, quando dicimus quod duo sunt paria et tria sunt imparia, sed potius unum horum est verum, et alterum est falsum: et non potest dici quin in falso sit falsius aliquando, et in vero verius. Nam si daretur hoc, similiter et aequaliter mentiretur, qui opinatur quia quatuor sunt TTEVTS sive quinque, et qui opinatur quod quatuor sunt mille. Et si dicatur quod non similiter et aequaliter isti duo mentiuntur, palam est quod alter istorum minus mentitur quam alius: ergo etiam unus magis verum dicit quam alius: magis autem et minus non dicuntur in rebus, nisi ex altera duarum causarum, quod intensius et contrario est impermixtius: et sic suscipiunt intensionem mediam quae sunt inter duo contraria, quorum utrumque est qualitas positiva, sicut album et nigrum, et caeteri colores. Altera est, quod Nota<i» D # \ m t L intense.<■ suscipit magis et minus secundum acces ™™)**sum et recessum ad unum, quod dicit causa i . venire i, rem illam in termino, sicut in his quae t^t. opponuntur ut privatio et habitus, et affirmatio et negatio: et in hoc non potest esse falsius quod est falso permixtius: eo quod falsum nihil est: et similiter non est caecius quod est caecitati permixtius, quia caecitas non est aliquid: sed est verius certissimo vero vicinius, et falsius a certissimo vero longiiiquius: hoc igitur modo si dicatur, quod id quod magis est vcrum, est certissimo vero alliums, erit de necessitate aliquid cerlissimum verum, quo iudicatur quod nulli afhuius est magis verum. Et si ita non est, sicut diximus, et tamen concedatur quod aliquid est firmius et verius quam aliud, tunc in veriori ibitur in infinitum et in falsiori similiter. Cum ergo omnis intellectus refugiat infinitum, oportet nos liberos esse a ratione illa quam in LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. II 233 ilucunt, quae nulli menti sive intellectui inn mensuranti permixta est: quia ipsa prohibet diffinire per finem id de quo est sermo,dicit vero verius in infinitum esse, et similiter falso falsius. Non igitur disputabimus cum istis qui sic dicunt. 234 D. ALB. MAG. ORD. PR^ED.